Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

V. Provocatum sub B. NB. Opinio circa armalistas a taxis pro domesticis Comitatuum necessitatibus ipsis impositis, immunes reddendos, una cum tabella, extractum, quantum titulo taxae Nobilibus armalistis pro infra denotatis annis impositum fuerit, exhibens.

I OPINIO Circa armalistas a taxis pro domesticis Comitatuum necessita­tibus in sequelam articuli 6. 1723. impositis liberandos. Teste Ludovici I. articulo 11. nec non Part. L Tit. 2. fundamentalis Hungáriáé lex est, ut omnes Domini Praelati, ac Barones, et ceteri Magnates, atque Nobiles, et Proceres Regni Hungáriáé, et ratione Nobi­litatis, et Bonorum temporalium, una, eademque libertatis, exemptionis, et immunitatis praerogativa gaudeant, nec habeat Dominorum aliquis plus, nec Nobilium quispiam minus de libertate, homagiique dumtaxat quantitas varietur, et hoc quoque non ratione libertatis, sed praetextu dignitatis, et Officii, occasione nempe dignitatis Praelatorum et respectu Officii, quo Barones Regni funguntur, et ad quod a Principe subliman­tur, ob quae virtute dignitatis, et Officii aliis merito praeferuntur. Anno saeculi hujus 23. quocunque demum errore a fundamentali hac lege aliquantum recessum est, nam licet articulo anni ejusdem 6to §. 1. quivis nobilitari praerogativa gaudentes juxta fundamentalem Pa­triae Nobilitatis Partis 1. Tit. 9- deductam praerogativam ab omni contri­butione in perpetuum immunes declarentur, armalistae tamen §■ 4. con­­scientiosae pro domesticis Comitatuum necessitatibus taxationi subjec­ti sunt. Indubium equidem est, Nobiles unius sessionis, et armalistas ante hanc etiam legem plus simplici vice taxatos esse. Verum nonnisi eotuin sunt hi in communionem supportandorum onerum vocati, dum etiam reliqua possessionata Nobilitas e proprio ad communes Regni necessitates concurrebat. Colligi haec possunt e combinatione Férd. I. D. ecreti 5. art. 28. 29. ejusdemD. ö.articulo 11. et t5. 1543. 11. 15. 14. 1546 5. et 0. 1548. 25. et 25. 1595. 3. et 5. 1596. 6. et io. 1598. 5 et 15. 1599. 6. et 7. 1622. 34. 1625. 28. 1655. 4. 5. 1647. 25. et 26. 1655. 5. et 15. 1659. 8. et 10. Errorem hunc longe potissima regnicolarum pars jam recognovit, hinc ut hac in parte medelam procurare studeant, plerique Comitatuum Ablegatis suis ad Comitia anni 1790. exmissis, in commissis dederant-Sed pro paterna sua in conservandis etiam Nobilitaribus Juribus sollicitudine sua condam Majestas Sacratissima Leopoldus II- haec Do­minorum Statuum et Ordinum desideria praevenit. Nam propositionum regiarum die 10. Novembris 1790. Comitiis trans-

Next

/
Thumbnails
Contents