Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.
\ » « Sed novo hoc mihi est argumento, fundos inter objecta illa, quae . eandem cum aliis subsistendi mediis servant rationem, numerari non posse. b) §. 15. Id pro regula assumtum est, ut contributio non tantum secretis, sed talibus imponatur objects, quae celari nequeunt, minimumque ab exactitudine Conscriptoris dependent. — §. 29. ob discrimen, quoo inter allodiales, et per rusticam manum cultas terras intercedit, ob defectum librorum fundualium, ob vitia, quibus urbariaiis, et quae plerumque huic /innixa est, dicationalis conscriptiones laborant fundi, ipsa experientia duce inter hu;us, generis objecta sunt numerati, mox difficultatibus his nulla prorsus ratione sublatis, quotannis tentata ratione suscipienda fundorum horum conscriptio, in basim proportionis generalis repartitions elevatur. Tenui meo sensu, si quando, (quod demissae meae opinionis §. 40- ad calcem attigi,) plena jam populationis, et industriae mensura, regnum hoc, e ciasse populi agricolarum, se in altiorem elevabit, adeoque jam onera fundis tutius irradicari possunt: illa, quae in initio ejusdem §. attuleram, praecedant; ac una omnes etiam alii merendi modi aeque assumantur, opportet. Alias partes, quae solam agriculturam curant, praeprimis vero aliquantum magis regulatae, librisque fundualibus provisae, adeoque agros suos celare nequeuntes sub improportionato onere colabentur, opinionem hanc ipsa jam experientia comprobavit. — haec enim erat causa, quod occasione regnicolaris conscriptionis in obsequium articuli 57. 1715. susceptae e- g. Civitas sola Tyrnaviensis plus agrorum habuerit, quam Comitatus integri Borsodiensis, Bereghiens s, IJgocsensis, Tornensis, Ungensis, Liptoviensis, Zoliensis, imo quod tres imimulComitatus Bereghiensis, Tornensis, et Ugocsensis parum admodum numerum agrorum ejus superaverint-c) §. 17. Quintae regulae loco id statutum est, ut tale duntaxat repartitionis tributum adoptetur, in quo rectificatio omni illo, quod ductu legum ad id destinatum est. tempore facilis sit, nullisque peculiaribus sumtibus, et fatigiis constet. Conscriptio, quae proponitur nisi fundis semel conscriptis contra cardinalem legem, onus tundo inhaerere statuatur — nisi censum, qui ab agris penditur invariatum perstiturum, nisi incultas hactenus terras vitibus semper carituras, pluraque alia supponantur occasione cujuslibet rectifications iisdem, qui certe ncn possunt esse exigui, peragi debebit sumtibus. Neque tamen IV. His omnibus aliud agetur, quam quod inde ab anno 1715. usque 1729. tanta sumtuum profusione, nullo tamen effectu tentatum est Testantur acta Archivi regnicolaris omnibus jam eo tum viribus tentatum esse, ut e fundis vero approximantis alicujus proportionis, basis erui possit. Conscriptionum, quae peractae sunt, idea moderna laxior non erat. Conscriptio et per domesticos cujuslibet Jurisdictionis Deputatos, et per viros, ex uno Regni circulo in alium exini sos, peracta est. Improportio tamen, quae ex illis profluebat, tot annorum fatigiis gratis exantlatis ultro quoque pro basi proportionem conscriptioni anni 1027. quae nullo ad fundorum quantitatem respectu solum colonorum propria aratra educere queuntium, et inquilinorum numerum assumserat, innixam retinere coegit, quibusdam dumaxat, tam tunc, quam et ab eo inde tempore, pro prudenti arbitrio, ut nempe huic, vel il*i Jurisdictioni portae aliquot addendae, aut demendae videbantur, alteratis. Ingratis hac de distinctione fundorum quaestionibus praeattactis / an-