Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
III Provocatum sub NB, Instructio pro Deputatis regnicolarem conscriptionem peracturis
te, seu in Communitatem in concreto, seu in individua ejus promanat, conscientiose limitandum, ac rubricae huic inserendum est. $. 21 Ultimae demum rubricae inserentur proventus, quem educilla Communitatum inferunt, si illa elocata sunt, ex ipsis literis arendatitiis, alias e sex annorum rationibus eatenus redditis eruti, huc tamen non inteilectis Liberis, Regiisque Civitatibus, quae beneficia haec jure nobilitari tenent Caeterum finem in eum ut peculiares, quae hic aut ibi observarentur, circumstantiae adnotari queant, rubrica pro observationibus addita est Peracta omnium Jurisdictionis exmittentis locorum conscriptione, eandem subscriptionibus, sigillisque suis munitam Conscriptores comittentibus suis referent, in primitus celebranda generali Congregatione, ac respective sessione magistratuali assumendam, et revidendam Jurisdictiones, si quos errores in opus hoc irrepsisse adverterent, in peculiari eos Protocollo deduci, emenaandaque emendari facient, ac tandem reviso approbatoque opere, confectum ex eo summarium sigillo suo munient, illudque authentice expeditum, una cum ipsorum locorum conscriptionibus Suae Celsitudini Regiae Domino Regni Palatino submittent, cui, si quae ultro clarificanda viderentur, uberiorem dilucidationem desiderare integrum erit. Quo sic collectis omnibus conscriptionibus, confectoque'ex iis generali totius Regni summario, negotium primitus celebrandis Comitiis Regni proponi, ac tandem magis adaequata portarum rectificatio institui, pressisque levamen procurari valeat §> 22 $. 23 $. 24