Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

III Provocatum sub NB, Instructio pro Deputatis regnicolarem conscriptionem peracturis

5 Jam vero ab illis, qui juramento ad fideliter fatendum adstricti sunt, resciendum est, quotnam metretarum capaces agri e conscriptis ca­dunt ad primam? quot ad secundam? quot ad tertiam classem? eruto sin­gulae classis agrorum proventu, productum per numerum conscriptorum agrorum dividatur, factum quod prodibit, erit media proportionalis sum­ma, quae spatio in rubrica hoc fine vacue relicto, inscribenda erit-i * 2-Non jugera,sed seminaturae metretae Posonien, assumuntur, nam et rusticus his magis asvetus est, adeoque si modo velit, facilius verum dicet, et proximius hoc ad proportionem accedit. Js enim e. g. qui pro duabus metretis íüoo. aut 2ooo. orgias □ arare cogitur, dum alter eandem sementis quantitatem iioo □ org. quandoque majori adhuc cum successu committit, satis jam superfluo hoc labore perdit, etiam si valoris expers haec areae agrorum ejus extensio in censum non assumatur. $. 13. Et cum absque praegravio industriae ordinaria duntaxat terrarum cultura possit pro basi lucri assumi: eapropter lucri agrorum , quos contribuentes titulo colonicali colunt, aut civili jure tenent, tertia pars titulo vervacti e conscriptione ubique exmittenda est. Cauleta vero, ta­­baceta, et cujuscunque demum generis postfunduales oleracei horti in agrorum qualitate sunt tractandi, eidemque rubricae inserendi. $• i«. Prata postfundualia, quibus quarta destinata est rubrica, eadem plane, qua agri in defixione lucri, ratione tractanda sunt, neque aliud observandum superest, quam ut in pratis tertio quovis anno in vervactum cadentibus, tertia lucri, quod alias datura essent, pars defalcetur. §. 15.. In rubricam quintam vineae per rusticam manum cultae, aut civili Jure tentae agris l-ae in loco, quo conscribitur, classis parificabuntur. Verum ipsa ad sementem, quam area earum capere posset, reductio nonnihil difficultatis causare posset, nam rustici has a numero potius fossorum sveverunt computare. Difficultati huic ut obvietur, Conscriptores in­stituta proba rescient e g- vinea, cujus area in illo loco 2. M- Posonien. sementis caperet, quotnam fossorum laborem ordinarie requirat? dato hoc pro basi sumto, a numero fossorum facile jam erit determinare se­mentis, cujus vineae capaces essent, quantitatem, hacque per lucrum, quod ager l-ae in loco tali classis a singula metreta sementis dare suppo­nitur, multiplicata, quantitatem lucri suae inferre rubricae. $. 16. t Verum cum operarum in vinearum culturam impendendarum quan­titas pro qualitate glebae in ipsius ejusdem terreni promontoriis differen­tem adeo ab area vinearum servet rationem, ut quaedam paris extensio­nis vinearum alterum tantum fere fossorum, ac aliae levioris glebae r«­Prirw. tub JSB. % qui-

Next

/
Thumbnails
Contents