Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

III Provocatum sub NB, Instructio pro Deputatis regnicolarem conscriptionem peracturis

I -i. o Aci faciem loci, ubi se Conscriptores conferent, primum et ante omnia Ju­dicem loci, et si praeexistit Notarium, e Juratis unum, e primae, medio­cris, • et egentioris sortis colonis singulum, unum item ex inquilinis, quos ipsi elegerint juramento ad fidelem conscribendorum objectorum revela­tionem, eorumque, quae ne fors celarentur, detectionem secundum formu­lam hic insertam adstringent- Quodsi vero numerosior aliqua Commu­nitas in quadrantes, aut quocunque demum nomine insignita minora cor­pora divisa esset, neque amplius praeattacta unius ordinis individua om­nes contribuentes nosse possent, tunc in singula tali Communitatis sec­tione viros praeattacto numero eligi opportebit, sed et alias liberum erit, Conscriptoribus in majoribus Communitatibus pro prudenti arbitrio prae­­indicato , majorem etiam incolarum numerum juramento hoc fine ad­­stringere. Formula Juramenti. / > Ego N. N. juro etc, quod occasione hujus, quae nunc suscipitur regnicolaris conscriptionis, absque cujusvis personae acceptione, prece, praemio, favore, odio, timore, et complacentia, verbo cunctis humanis re­spectibus sepositis, non tantum ad quaestiones mihi proponendas integra fide veritatem, prout illa mihi nota est, revelabo, verum etiam, si quae ex conscribendis objectis in toto, aut in parte per quemcunque demum celari adverterem, illa etiam pari integritate illico detecturus sum; sic me etc­§• 6. , Excepto hoc juramento, Conscriptores secundum rubricas hic sub Nro. i. adjacentes, observato ordine domorum, quas locus talis habet, conscriptionem occipient, nullos earum incolas, priusquam ubi auditis iis, quos adjurarunt secundum inferius deducenda principia, ad classem Contribuentium conscribendos non esse capacitabuntur, transilient, eo minus e conscriptione exmissuri sunt. $• \ » Primae rubricarum harum inserent omnes personas contribuenti­um conjugatas, aut etiam non conjugatas, inde ab expleto anno,aetatis lö. usque 00. inclusive-Sub nomine vero contribuentium veniunt omnes, qui ad classes, quae inferius ab hac, de qua agitur contributione exemtorum non perti­nent; ad has vero classes spectant. a) Nobiles, qui ductu articuli 6. 1723. et 8. 1741 ab omni hac con­tributione in perpetuum immunes esse debent. b) Officiales, et Conventionati regii, Curatoresque animarum , sint hi Parochi R, aut G Catholici, Ministri Helveticae, aut Augustanae Con­fessionum, aut demum Graeci Ritus non uniti, actuali fungentes ministe­rio, et quidem hi pósteriores una cum suis, eodem tecto, foco, et victu vi­ventibus consanguineis. 1 \ c) Professores, Ludimagistri, eorumque discipuli, verbo discenti­um, docentiumque classis. d) Sensu

Next

/
Thumbnails
Contents