Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

■ 2? §• 71. In rubricis fundorum lucrum, quod ex cultura agrorum, pratorum, et vinearum, molis item in contribuentem promanat, secundo tamen, quod prae-stabilitum est, principio semper observato, suas occupare potest rubricas. , Domus colonorum, quae tectum quidem praebent, sed nullum produ­cunt lucrum, velut personarum accessoria simpliciter exmittenda videntur; nam taxa quaecunque his ex eo, ut inter subinquilinos, et inquilinos hac in parte pro­portio inducatur, imposita subinquilinorum duntaxat augebit numerum, quem, ut supra attactum est, vel eo, quod onus quartern non supportent, minui po­tius interessel. Nec obstat, quod domus colonorum non ejusdem sintvaloris, nam me­liores, et onere quarterii crebrius gravantur, et ordinarie valentiores earum Proprietarii plus tributi a facultatibus suis dependunt, si vero vis earum pn pa­rato, quod elocarunt, consistat, aere mediante proportionatam oneris sui par­tem ferent. Domus proinde rusticorum nonnisi censum proprietariis inferentes a pro­portione lucri, quod praestant, rubi icis his comprehendendae viderentur. Salva civitatibus secundum solitam classificationem fundos domorum a numero □ orgiarum, quas area eorum numerat, taxandi facultate. Caules, tabacca, ac olera vel ipsis agris implantantur, vel peculiares occupant hortos; si prius secundum principium 5-um semen peculiare distin­ctam rubricam causare non debet, alias industria patietur; ut enim acute obser­vat Adamus Schmithius, vel eo; quod alibi decimae penduntur, Belgium foede­ratum, cujus praesbiterianum regimen decimas non requirit, saeculo fere ex­clusive rubeam tinctorum coluit, si posterius: horti hi una, vel alia harum plan­tarum specie implantentur, uni, eidemque rubricae inferendae videntur, suffi­­cietquej si soli arboribus fructiferis insiti horti, qui sub nomine prunetorum nunc veniunt, ab his distingvantur. §• 72. Ex extraserialibusfacultatibus, educilla, et macella, runcina, torcularia vini, lini, et canabum arendae, aliaque id genus alioquin a lucro, quod produ­cunt, assumta, uni, eidemque rubricae tuto includi possunt, nec interest, ut multiplicatis his, opus magis complicatum reddatur. Ahenaria illam, quam hactenus occupant rubricam, retinere possunt. Sed alvearia parte ab una facile celari possunt, indicatio eorum a bona potissimum contribuentis fide, et Conscriptoris exactitudine pendet , adeoque contributionis fundum securum obstante regula 4-ta vix constituunt, parte ab altera mellificium, quod absque eo, quin ullum oeconomiae ramum, vel mini­mum alterat, media subsistentia auget, favorem mereri videtur. j Opificiis hactenus consvetae rubricae, quaestui, ét mercatui vero cae­dem, nam essentialis vix ulla in Regno hoc lucri in his intercedit differentia, dari possent.

Next

/
Thumbnails
Contents