Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

19 nem pendendi, quam et domestici sui Fisci localibus circumstantiis accomoda­­tura elaborent , tutius videretur. — Quod tamen posteaquam inspectionem Re­giam transiverit, ne arbitrariis mutationibus proportio semel inter objecta con­tributionis defixa subsit, securitas contribuentium exigit. Hincque ) Si quas allerafae circumstantiae, aut correctio defectuum, quos expe­rientia deteget, exigerent mutationes, illas una cum motivis mutationem exigen­tibus,- altissimae inspectioni substerni opporterct. §■ 67. Principia haec ultra regulas illas sex a §. io. ad 18. deductas, quibus om­nis aequa tributorum repartitio ex asse cohaerere debet, in sequentibus fere, quae eorum sunt consectaria, subsistere possent. 1. ) Agricultura ubique, sed in populo, praesertim agricolae, primam sibi Jure vendicat Reipublicae curam; eapropter in illis Regni partibus, in quibus agricultura deductis culturae expensis, et quae Domino terrae, ac decimae titulo debentur, colono non tam lucrum, quam modum operas manuum suarum, pe­corumque suorum sine coactore operis, dum magis commodum est, locandi suppeditat, ad fructus, quos colonus ex agris percepit, moderatum adeo im­ponatur tributum, ut colonus illud, quin se gravatum sentiat, e roercede laboris manuum, pecorumque suorum supportare possit, adeoque commoditatis illius, quod operas suas sine coactore locare possit , valorem non superet. In genere vero in omni contributione, quae [lucro, quod colonus ex agris habere praesumitur, inhaerebit, reflectatur, ne illa luqri supputatis supputandis residui 5-am, aut 6-am partem unquam superet, 4-ain enim duntaxat lucri par­tem in tributum converti tolerabile censent, qui studio huic dediti, diuturnis cu­ris effectum, quem contributio producit, contemplati sunt. — Agricultura in Hungária, ut efflorescat, favorem requirit. 2. ) Ne unquam industria tributo gravetur, hinc tam in opificiis, quam in fund is lucrum duntaxat, quod ordinaria cultura provenire svevit, pro objecto assumendum est, — extraordinaria cultura, semenque peculiare, quod terrae mandatur, si assumantur, incremcntyim tentaminis in ipsa herba certo suffoca­bitur; nec unquam haec alio fine agere convenit, quam ut noxiae, quae hac, vel illa in parte invalescere inciperet, consvetudini obex ponatur. Hinc 3. ) Prudenti Comitatuum judicio relinquatur, an hoc, aut illud opifici? necessarii genus in gremio eorum ad eum jam pertigit gradum, ut tute lucrum, quod producit, proportionato tributo gravari possit. Si enim opificum defectu laborat, tutius omnino aget, si moderatis, aut etiam nullis tributis ipsis talibus opificiis impositis incolas suos ad illa exercenda, extraneos vero magistros ad incolatum in gremio sui assumendum sensim alliciet; exiguum enim, quod ob similem favorem aliis contribuentibus aliquo tempore accrescet onus, uberlim, et commoditas, quae in commune redundabit, et tributum, quod hi, dum res radices egerit, solvent, dupla lance rependet. k) Ne unquam"spes, sed lucrum contribuentis, basim tributi constituat, nec unquam tale adoptetur systema, quod contribuentem a quocunque demum industriae ramo deterrere possit. ( * * 5.) Ut rubricae dicalis conscriptionis, quo fieri potest, pauciores sint neque idem objectum pluribus in rubricis recurrat, ne alias operosa manipulatio. 5 * super-

Next

/
Thumbnails
Contents