Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.
Omnibus adhuc his minus nota est quantitas lucri cultorem fundi manentis. — Nam etiamsi agri, reliquae que fundorum in dicali conscriptione contentorum species in suas distributae sint classes, ipsa tamen haec classificatio, illam duntaxat, de cujus gremio agitur, afficit Jurisdictionem. Ager, pratum, vinea, domus in Jurisdictione A. 1-ae classis, 3 am Jurisdictionis B. classem non mereri potest. — Differentium proinde in quantitatum numeri nisi ad homogeneam quantitatem, seu quod idem est, eundem denominatorem reducantur, proportionis basim dare nunquam possunt. §. 50. Ut proinde rectificatio portarum stabili alicui basi inniti queat, maxima generalia, et ad quae se reliqua correlative habent objecta, lucrumque, quod illa ipsa contribuenti praestant., secundum eadem principia generalia conscribi opportet. §. 51. i Conscriptio haec ad maxime generalia illa object a restringitur eo, quod multitudo rubricarum, ne resultatum ad homogeneam reduci possit, quantitatem, plurimum obstet, sed et tam infinita sit extraordinariorum aquirendi modorum diversitas, ut si singulum eorum conscribi opporteret, vel infinitas jam rubricas, quibus debite combinandis nullius unquam quaestoris animi vires sufficerent, aperiri vel diversas pro varietate situs, et locorum admitti necesse esset, 5- 52. fc - -Sed et multum interesbe videtur, ut fine, operationem partim simpliciorem, partim magis perfectam reddendi, omnis quidem ab arbitrio, ut plurimum dependens, neque unquam ob infinitam objectorum valoris, et lucri, quod producunt, varietatem, sufficiens eorum classificatio mittatur; ac in vicem hujus simpliciter lucrum, quod fundi proferunt, in paratam reductum, rubricis conscriptionis inseratur. §. 53. Conscriptio haec in qualibet Jurisdictione per duo e gremio earundem deligenda, ac speciali juramento ad fideliter operandum adstringenda individua adhibitis in Comitatibus quidem, et Districtibus processualibus Judlium, ac respective districtualibus conscriptionem hactenus peragere svetis Officialibus; in Civitatibus vero in singulo quadrante uno ex electa Communitate individuo conscribendae quadrantis notitiam habente, aeque sub fide Officii operaturis videretur peragenda. Nam viros, quos publica suarum Jurisdictionum fiducia operi huic admovebit, non omnem, quam jurata fides eorum exiget, exactitudinem adbibere nisuros supponi nequit. — Plus vero sub aliis Regni partibus applicitis ad eruendam veritatem posse bos, quibus locales circumstantiae notae sunt, indubium est. — Sed et ipsa jam experientia, occasione regnicolaris per viros ex uno Districtu in alium ordinatos circa annum 1710. peractae principii hujus reatat em edocuit. . #