Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.
12 Civitates, illi praesertim populi parti destinatae videntur, quae manufacturis, et commercio vitam sustentat, si quae ad classem potius agricolarum spectent, id in ipsum instituti scopum impingit, al) his potissimum recipit pars cultivatrix ea, quae pro ratione Status cujuslibet ultra victum, ad commoditatem vitae pertinent, viceversa victum, et prima materialia hae a cultivatrice classe petunt, quod omnis internae pecuniarum circulationis fundamentum est. Consumatrix haec populi classis, si tributis nimium praematur, omnem illam ejus partem, quam commoditatum, quibus antea svevit, restrictione compensare non potest, vel in eorum, quae vendit, altiori, vel in eorum, quae emit viliori pretio lucrari debet, ut oneri sufliciat. — Prius si velit, nisi pars altera, plus justo abundet, restrictio consvetarum alias commoditatum viae, adeoque manu* factorum consumiionis imminutio sequetur, vixque plus Civitas e paucioribus altius venditis, quam alias e pluribus manufactis, aliisque commercii articulis, licet vilius distractis percipiet. — Sed una, cademque ratione, qua consumtio horum impedietur, media subsistendi, quae manufacta haec illis se occupantibus praebebant, delicient. Unde cum populatio eandem semper cum mediis subsistendi servet rationem, activae quoque populationis quantitas, quae sola maxime secura publicarum virium incrementi mensura est, decrescet. * Si posterius, languebit industria cultivatricis classis, cum neminem reperiat, a quo condignam laboris sui in culturam terrae impensi mercedem recipiat. Unde imminuetur productorum quantitas, quod immediate jam media subsistentiae minuet, adeoque directe fundamenta incrementi virium Reipublicae subruere incipiet. Sed et totum hoc superfluum onus hac ratione denuo in cultivatricem rederivabitur classem, hanc vero Civitates ingressuras esse praesumi potest. — Non enim facile, donec aliae supersunt viae, commoditatis suae pariem luxui magis svetus harum populus cedet. Civitates proinde sine detrimento »otius corporis praegravari non posse certum est. §•’ 39. Sed nec tantam plane, quantam proportio virium admitteret oneris partem, illis imponi, circumstantiis Regni hujus convenire videtur. — Ultra aequam totius corporis proportionem, aucta Civitatum populatio, ad monstrosam magnitudinem excreti capitis vitium habet. — Quod ne augeatur, etiam onera hoc in rerum situ Civitatibus imponi possunt, imo debent. — Sed insimul sumtus omnium Hungáriáé Civitatum populi numerus, unius talis quantitatem non aequat, consistit ille in 397,344. animis. _ Contrario proinde adhuc Hungária laborat vitio, quod, ut tollatur, favores potius adhuc concedi oportet, qui in Civitates populum alliciant, qui egentiori in iis populi classi modum praebeant, ut liberos , quos abunde tollit, etiam enutrire valeat. §• 40. • Licet itaque neque in contrariam partem desint argumenta, seu quod incolae Civitatum majorem, ac ruricolae anni partem, utili dicare queant labori, seu quod major sit in Civitatibus pecuniarum circulatio, adeoque valor earum minor, major vero comparandi sit occasio, seu demum, quod maxime praecipuum est, quod terrae proprietas in Civitatibus immediate eos concernat, qui a. contribuunt, hincque jam ab olim in Civitatibus onera fundis etiam imposita sint: e rationibus tamen praedeductis totum tributum secundum eadem principia, nullo inter Comitatus, et Civitates discrimine dividendum videtur. Nam et ampliora, sic ad casum belli Civitates praestare possunt subsidia, et omnis illa ,