Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

§. 18. Ultima demum regula esi: ut tributum quodvis, tempore et modo ilio exigatur, quo contribuens illud minima cum incomoditate dependere valet. Iliae illud in minores ratas partiendum, lempusque depensioni deligendum est.—­­Quod dum adest, praescissa omni dissimulatione determinatam ratam, ne alias restandae accumulentur, exigi opportet. Severitas hoc in puncto beneficii locum tenet. Restandas etenim ut plurimum rem suam domesticam negligentes ac­cumulant, quae cum serius, an citius, depurandae tamen sint, tandem rui­nam illis adferent, quae alias modica intempestiva exactione severitate praeca­veri poterat. CAPUT SECUNDUM I)e systemate liactenus in repartitione tributorum observato. §• 19-Expendendum jam videtur, an seu illa, quae ante introductionem dicalis con-. scriptionis in repartiendo onere viguit methodus, seu ipsa dicalis conscriptio, et quae in nexu ejusdem inde a Comitiis anni 17Ó4fo disposita sunt, regulis his conveniant, adeoque an, et quantum ad assequendum scopum, conservationem nempe, et alleviadonem contribuentis populi conferre potuerint. §. 20. Jam quod methodum repartiendorum onerum ante introductionem dica­lis conscriptionis observatam attinet, quamquam non majori illa plebi prae mo­derno systemate fuisse videatur oneri, cum tamen arbitrio potissimum innixa fuerit, alios alleviare, alios e contra gravare potuit. Plura hanc in rem addere superfluum esset, nemo enim est, qui non tam parum, quo minus nequit, in bis arbitrio tribui desideret. §. 21. Quod vero dicalem conscriptionem, reliquasque huic nexas inde ab an­no 1766. in conservationem plebis tendentes dispositiones tangit, in genere ob­servari meretur, cunctas harum dispositionum partes nova semper Cassarum domesticarum comitata esse onera. Hinc ut. res exemplo clarior sit, contribuens populus Comitatus Alben­sis, cujus Cassae domesticae necessitas Anno 1766. vix septem mdle ilorenos con­stituebat, jam Anno 1773. cum introductione urbarii iq873, flor. Ó. xr. introdu­cta dicali conscriptione Anno 1775. 14750 lior. 15 xr. Anno vero 1780. cunctis bis oneribus continuatis 54140 ilor. 56 xr. Anno 1785. 25086 ilor. 15 xr. Comi­tatus Hevessiensis, cujus domestica Anno 1766, in 8359 fl°r. 45 xr. subsistebat. Anno 1775. cum introducto urbario 25086 flor. 2 1 xr. Anno 1775. dicali con­scriptione introducata 27733 ilor. 55 xr. pendere cogebatur, Cassaeque Comita-2 * tuum

Next

/
Thumbnails
Contents