Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)
1811 / 10. ülés
29 et 00. Regni hujus, Partiumque adnexarum de iisdem futuris quoque temporibus illibate conservandis, securos reddi voluit. Hoc proinde Repraesentationis objecto, per praeviam explanationem pro Dominorum Sta- tuum et 00. conquiescentia superato. Quantum ad illud petiti punctum , ne praesu^cepta Financiális operationis ulteriori exeeutione, materia Diaetali Deliberationi substrata praeoccupetur; — Dominos Status, et 00. suapte perspecturos esse, quod in principiis Financiaiium operationum, in parte jam *ad effectum deductarum varian» mutatio, veiut Credito publico plurimum noxia, cum irreparabili, publici, et pri vatorum damno conjuncta esset, om- nemque ulteriorem medelam gravissimis exponeret difficultatibus: denique perplexitates, et incommoda, per universas Suae Majestatis Sacratissimae Provincias, sequacitsretiam ipsum Regnum Hungáriáé augeret , et prolongaret. Quod autem Domini SS. et 00. paternam Suae Majestatis Sacratissimae providentiam per benignas Propositiones Regias manifestatam, homagiali cum submissione, et gratitudine recolentes, pertractationi ea- rundem Propositionum Regiarum, ad procurandum Schaedis Reluitiona- libus firmum creditum, tegendasque Status publici necessitates, directarum, adoptationeDeputationi» et adminiculorum, quibus de subversantibus negotii hujus adjunctis Informationem nancisci valeant, manum admoverint, Sua Majestas Sacratissima, hanc Dominorum SS. et 00. prom- titudinem , ac testatum altissimas Intentiones secundandi studium, benignissimo suscipit animo , utque ad optatum scopum propius accedatur, jam etiam clementer ordinavit, quo necessaria praevium in finem data suppeditentur. Cum vero ex praemissis datis, constituendae Regnicolari Deputa- tioni communicandis, complura ejus sint indolis, ut veiut arcana Status nonnisi paucioribus adaperiri plurimum intersit, hinc Sua Majestas Sacratissima, Numerum Deputatorum ea ratione diminui benigne, desiderat, ut ex Tabula Procerum Baro Regni unus, Praelatus unu^, Supremi Comites duo, e reliquis Magnatibus unus. E Tabula Statuum praeter Personalem Praesentiae Regiae in Judiciis Locumtenentem, Proto- notarius i. ex parte Regni Croatiae i. ex parte Cleri i. ex parte Comitatuum, relate ad singulum Districtum 4. ex parte denique Civitatum 1. in qualitate Deputatorum ad hanc Deputationen! exmittantur. Clausula Instructionis puncto tertio eo directa, ut Statibus et Ordinibus salvum sit, uberiores pro renata dilucidationes expetere , veiut ad Instructionem haud pertinens, penitus exmittenda foret; cum Statibus et Ordinibus medio Deputalionis alioquin omnes requifitas Dilucidatio. nes, secretum non involventes, obtinere integrum sit. Acta Sessionis X. h Circa