Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)
1811 / 7. ülés
20 3-io Qaod sistendam Exactionem Contributionis in 5-tupIo ad. tinet; ab illius Petito aeque praescindendum esse censetur: Quia praeter alias Solutiones aerariales stipendia quoque militum in 5-tupIo solvuntur; aliunde his subveniri in tanta status publici necessitate vix posset; hujus autem ordinationis in qumtuplo praestandae solutionis alteratio pluribu* e rationibus periculosa evadere posset. IX-dik SZÁM VII-dik ÜLÉSBEN. A’ SS. és RR. ugyan azon Tárgy iránt az Fö Rendek-hez küldött végső üzeneti. Nro. IX. SESSSIONE VII. Nuncium ultimum SS. et üO. in eodem merito Excelsi Proceribus transmissum. Status et Ordines quantum ad modum faciendae in cohaerentia principiorum nuncio suo comprehensorum, ad Suam Majestatem Sacratissimam Repraesentationis et numerum Deputatorum pro excipienda desitu Status publici illiusque Financiarum informatione per se propositum , assensum Excels. Procerum ipsis die hesterna significatum libenter intellexerunt, et quia sua Majestas declarasset, sed ipsi quoque perspiciunt, plurimum interessé, ut super objeQtis Tractatuum praesentis Diaetae ea, qua par est, diligentia deliberetur, nihil magis optassent, quam ut ipsi vicissim propositae in nuncio ipsorum pro basi Repraesentationis sub- stratae modificationi acquiescere potuissent : sed quominus id facere valeant, obstant tum principia in ipsorum nuncio expressa , et per Exc. Proceres pro legitimis agnita, ex quibus necessario sequitur, quod de objectis Diaetalium Tractatuum unilateraliter disponi nequeat, tum ra- tiones, quae desideratae suspensioni effectionis financiális operationis opponuntur, hae namque Statibus et Ordinibus tales videntur, e quibus prout parte ab una ea consequentia necti non potest, cujus effectus a prosequenda petitione deterrere deberet, ita parte ab altera talia evolvunt principia, quae silentio praeteriri nullatenus possunt: hoc ut Exc. Proceribus eo magia perspicuum reddant, ad puncta communicatarum suarum reflexionum mentem suam sequentibus explicant: Ad a. Nolle nunc adhuc SS. et 00. quaestionem illam, an in Provinciis, secundum diversas Leges tractandis systema rei aerariae idem esse debeat,vel etiam secundum diversitatem constitutionum variare possit, ingredi, sed posito hoc principio, non illam, quae nectitur, sed longe aliam sequi consequentiam existimare; si enim parte ab una unum iclem- que in tota monarchia esse debeat systema rei aerariae, parte vero ab altera Rex Hungáriáé solennis suae sponsionis nunquam immemor, constitutionalibus Regni legibus adversum velle non possit, suapte consequitur, eos qui rei aerariae praesunt, errare semper, dum systema, quod cum constitutione Hungara pugnat, proponunt, neque a Regno hoc, ut hu7- Ulks Írások.