Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)
1811 / 3. ülés
IO \ J / 3. Ülés Írások. nonaginta octo mille Septingentos quinquaginta quinque florenos constituentium (supputata tamen abinde summa earum Schaedarum Bancalium, quae jam fine earundem annihilation^, prout constat, perceptae sunt, et amplius in Circulationem pervenire nequeunt) Creditum, necessaria fuissent; In hoc proinde situ, et reliquarum Circumstantiarum concursu, integralem Schaedarum Bancalium Exinanitionem, et tristissimos pro tota Republica, et quibusvis Privatis Eventus certissime sub. secuturos facile praevidere fuerat. Praevenit haec pro sacro munere suo, et Paterna providentia Altefata Majestas Sua Sacratissima, neque Rei tam arduae, tam gravis, tamque ponderosae, cum felicitate totius Monarchiae, et fidelium Populorum suorum intimius junctae, successivam, lentamque Pertractationem incertis futurorum temporum Eventibus com mittere voluit, sed Schaedarum Bancalium nominalem valorem ad unam quintam reduxit, iisdemque in hoc valore Schaedas Reluitionales substitui Benigne jussit. Quarum numero, velut unicae Chartaceae pecuniae in Ducentis Duodecim Millionibus defixo, ad Populorum Divinitus sibi conces-orum Proprietatem securam reddendam, non minus, quam ut eorum fiduciam benigne provocet, semet Jure quaestionatas Sshaedas Reluitionales au- gendi abdicare, eatenusque curam, et Vigilantiam Juratae Deputations cui e Regno Hungáriáé tria Individua per suam Celsitudinem Caesareo Regiam Dominum Regni Palatinum proposita, et per suam Majestatem Sacratissimam benigne denominata intersunt, Fidei deferre clementer dignata est» Benigne jussit Sua Majestas Sacratissima Dominos Status, et Ordinos Diaetaliter congregatos, de omnibus praemissis in ipso statim Limine plene informari, ne, perspecta Momentorum, quae altefatam Suam Majestatem Sacratissimam ad inaiterabiliter adoptandum praeatta- ctum Systema permoverunt, gravitate, quidpiam adhuc sit, quod ocy- orem optatumque Comitialium Negotiorum Cursum morari valeat; utve Domini Status, et Ordines mox pervideant, omnem Rei cardinem nunc in eo versari, quo Schaedis Reluitionalibus constans, solidumque Creditum per commensuratum pro iisdem constabiliendis, realisandN , et amortisandis Fundum communibus Fidelium Populorum suorum viribus concilietur. Dum haec paterno candore adaperit altefata Sua Majestas Sacratissima una clementer confidit Dominos Status, et Ordines pro gravitate Rei, et quam ab antenatis haereditarunt, in Patriam et Augustam Domum Pietate nationalique Gloria et Prosperitate eam inituros esse Rationem, ut ex parte perchari sui Regni Hungáriáé aemula contentione, promta, et efficacia praemissum in scopum Adminicula suppeditentur, taliterque Domini Status, et Ordines sibi suaeque Posteritati consulant; et hoc primum constituit benignarum Propositionum Comitialisque Deliberationis Membrum. Alte-