Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 1. ülés
r. ŰLes’ fná s AI. Serenissime Caesareo-Regie Princeps! „Adventus Serenitatis Vestrae Cacsareo-Regiae Statibus et Ordinibus Provinciarum Hungaricaruni isthic congregatis longe jucundissimus argumento est, Serenitatem quoque Vestram Caesareo - Regiam bonum nationis universae, prout debet, suum reputare. Prosequatur, prosequatur, inquam, Serenitas Vestra Caesareo - Regia nos quoque amore, et altis suis gratiis, ita uti et nos totam Augustam Domum Suam intimo amoris sensu prosequimur; atque Sibi firmiter persvadeat, Hungaris nihil in mundo ita carum esse, quod pro Patria et pro salute Suorum Prin- cipum, quibus in eorum corde primus post Deum locus est, offerre non sint parati. Hunc eorum amorem in universam Augustam Domum tendentem, Serenitas Vestra Caesareo-Regia personae Suae singularem reddere potest studio, quod in eorum Constitutione tuenda et manutenenda exhibebit“ Accepimus ab Illis sequentia responsa, et quidem oreSerenissimiCae- sareo-Regii Principis Archi-Ducis Caroli prolatum sequentis tenoris: „Salutatio haec nomine Dominorum Statuum et Ordinum diae- taliter congregatorum ad me perlata eo gratior mihi est, quo magis mihi nobilisHungarae gentis et praeteritis bellis egregie probata virtus, etpa- cis tempore consiliorum vis gravitasque perspecta sunt.“ „Monstrabit se ista praesentibus quoque Comitiis, ac novis am- plioribusque publicam felicitatem augebit incrementis, cujus testem agere, peculiari mihi erit voluptati.“ „Me quod attinet, pro concredita mihi per Majestatem Suam Sacratissimam Generalissimi dignitate praecipue in votis habeo, ut defensionis media, tempore pacis, efficacia praeparentur, et secura reddantur, ne erumpente imposterum inopinato bello, parta ab aevis etcontem- peraneis nostris armorum gloria, qua illustris natio Hungarica nulli unquam populo fuit secunda, ob defectum paratorum armorum obfu- scetur.“ „Me Domini Status et Ordines, uti hucusque semper, sic et imposterum, et gloriae Regni, et emolumenti augendi habebunt studiosissimum , quos de sincerae voluntatis meae propensione porro etiam securos esse desidero.“ Tandem vero per Serenissimum Caesareo-Regium Principem Archi-Ducem Antonium sequentis Ordinis: „Pergrato suscipio animo Salutationem Dominorum Statuum et Ordinum Regni, quorum, sicut eximia semper in Caesareo-Regiam Majestatem, Fratrem Nostrum veneratissimum fides, et in provehenda commoda