Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 21. ülés
A Kerületbéli Munka az Ó Felségének adandó mostani Segedelem iránt. 74 ai. Ülés Írásai. XXIII-dik SZÁM. XXI-dik ÜLÉSBEN. Abo. XXlll. SESSIONE XXL • . Opus Circulare quoad Subsidium Suae Majestati occasione hac praestandum. Posteaquam in Comitiis anni 1796 in Decreto auiico 8va Decembris 1796 emanato, demissa SS. et OO. Postulata ad Dicasterialem post Co- mitia suscipiendam pertractationem relegata, anno vero 1802 Comitia, nequidem Benigna Resolutione Regia ad Gravamina edita, plene pertractata soluta sunt: plerosque numero Comitatus citatis in arlo 13Ü0 *79t legibus (quae spiritum articuli hujus sat superque indicant) Articulorum item 1612 imi §phi imi, 1662. imi tenoribus, et exemplis Ante- natorum, signanter etiam anni 1559 insistentes, Benignitate etiam Regia, cujusArlus 8.1805 testis est, animatos, eam suis Ablegatis dedisse Instructionem, ut demissa SS. et OO. Postulata, tot jam sub Comitiis ab una Diaeta ad aliam prorogata, nunc ante omnia in pertractationem Diaeta- lem assumanturSS. tamen et OO. Diaetaliter congregatos, quum ex ipsis Benignis Regalibus Litteris intellexissent, Suam Majestatem Sacratissimam eo curas Suas convertisse,' ut non modo legalibus Regnicolarum Postulatis satisfiat, verum etiam Commoda Regni hujus optima, qua licuerit, rationer provehantur, ipsaque Constitutio Regni in omne aevum secura reddatur ; atque quod hos in fines, et ut internae Status publici vires reparentur, cum fidelibus suis Statibus et OO. consilia inire velit. Jam in demissa sua sub dato 3omae Aprilis a. c. Repraesentatione insinuasse, se ea praeferenter, quae cum Benignis Propositionibus nexum habent, et ad impedimenta, quae flagranti communis Boni provehendi desiderio obstant, removenda tendunt, junctim et insimul cum Benignis Propositionibus Regiis in pertractationem assumturos esse. Insinuationem hanc Suae Majestati Sacratissimae non displicuisse, e Decreto aulico ima Maji a. c. dimisso SS. et OO. intelligentes, mox hac quoque Benignitate animatos talia duntaxat ad punctum Benignarum Propositionum 4tum, quae eidem non modo intime nexa sunt, sed maximam partem immediate in altissimi Aerarii emolumentum, ac nonnisi mediate in favorem ipsorum Regnicolarum tendunt, proposuisse. i 3. 1IÍÁ++