Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
i Suprema Armorum Praefectura dimissis ad Regimina, et Legiones Mandatis, eundem Catalogum per se subscribendum, via Excelsi Consilii, concernentibus Jurisdictionibus remittet, etsi quis propter medio tempore nefors enatam mortem, vel desertionem, aut etiam morbum ablicentiari non posset, id ipsum pro informatione Militis Familiae exprimet, eo suapte intellecto, quod exceptis tribus his Casibus, in reliquo singulo Militi desiderato Ablicentiationem applacidare, tam Armorum Praefectura, quam et Legiones teneantur. Legionum et Regiminum Commendantes , singulo ablicentiato Militi dabunt scriptas Passuales AblicentionalesLitteras, in quibus Terminus concessae Ablicentiationis, Locus et Jurisdictio, ad quam Miles ablicentiatus spectat, diserte exprimatur; una vero Milesstatim instruatur, ut mox cum suo adventu in Patriam in praesentiam Processuaiis Judliumse sistat, ipsi Litteras Ablicentionales exhibeat; imponatur ima Militi stricte, ut nisi pro Desertore haberi velit, pro brevi tempore et ad Locum vicimim cum praescitu Localis Jurisdictionis, pro longiori autem Termino, et ad remotiorem distantiam, non secus, quam cum Passualibus, et facultate concernentis Magistratualis extra gremium Jurisdictionis suae, durante Ablicentiatione excedere eidem licitum sit. In Comitatibus Processuaiis Judlium, in Civitatibus autem, et separatis Districtibus Localis Capitaneus, Litteras Ablicentionales in origine apud se retinebit, nonnisi tunc, dum Miles post Legionem rediverit, eidem restituendas. Singulus Districtualis Judlium, et respective Localis Capitaneus regulatum Protocollum ad provinciam suam ablicentiatorum Militum ducet, in quo Nomen, Cognomen Militis ablicentiati, Locus originis, vel mansionis, Legio concernens, tempus advenius Militis, prout et ei concessae Ablicentiationis exprimatur; ad idem Protocollum pari ratione inseretur, evoluta Ablicentiatione, tempus, quo Miles reinviatus est; tempus porro reinviationis factae in Litteris etiam Ablicentionali. bus Militi reinviato restituendis exprimatur, et si Miles tempore Ablicentiationis male se gereret, et nova periodica ablicentiatione indignum se redderet, id ipsum reinvians Magistratualis diserte attingat. Ex hoc eodem Protocollo Magistratualis Persona videbit, unicuique Militi concessae Ablicentiationis Terminum determinatum; quo in finem vergonte, si Miles sponte sua sémet non stiterit, faciendae reinviationis causa, talem Magistratualis Persona exquiri curabit, et penes reinviationem dandam ad reditum post Legionem coget, fineque hoc, si opus fuerit, renuentem Militem, aut ultra tempus ablicentiationis sine causa remanentem, proximae Praefecturae Militari resignabit, quin eatenus insinuandam ejus sua via reinviationem et repetitionem praestoletur. Si quempiam Ablicentiatorum medio tempore Ablicentiationis vita excedere, desertare, aut graviter ita, ut post Legionem redire non possit, infirmari contingeret, id ipsum tempestive per concernentem Magistratualem V. Comiti, in Civitatibus autem et Districtibus Magistratui referetur, per eundem brevi manu concernenti Legioni, una cum remissione ab obitu demortui Militis remansi amictus militaris, et super infirmitate dandi per Chyrurgum Testimonii transmissione officiose notificandum. MiActa Sessionis XVII. 67