Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
17. Ülés Írásai. Ad Collectacula militaria fine Conductionis Tyronum sobrii> et non ad excessus proclives milites adhibeantur, et si medio tempore contingeret quospiam ex illis in excessus prolabi, tales exces- suosi, erga Jurisdictionum, in quarum gremio morantur, sua via insinuandam requisitionem, illico ad suas concernentes Legiones per Statum Militarem revocentur, inque locum eorundem alii meliores substituantur, ad praevertendos vero gregariorum naevos, Officiales Collectaculis praepositi, militibus sibi subordinatis vigili oculo inspici- ant, eosdemque in disciplina debita contineant, ne Plebem, et Jurisdictiones excessibus gravent. 4to. Optatum Conductionis Tyronum Militarium progressum hoc etiam nimium quantum impedivit, quod emolumentis sibi procurandis Conducentes nimium dediti , idoneos ad obeunda militaria servitia, quos conduxerunt Tyrones, exacta ab illis solutione saepe- dimiserint, minus vero idoneos receperint, partim retentos, partim autem post desumtionem vestium, quibus tegebantur, quandoque pe- cuniarum etiam extorsionem libertati restitutos, ac tali ratione Collectacula in quaestus speciem quandam converterint; x\d haec Assumptis incompetenter Equitum vestibus, bonam in agendo Fidem necessariam cum notabili Conductionis remora labefactaverint.! In futurum ergo similes praevaricationes, quin et fraudes, quae antea diffidentiam in populo erga Conducentes excitarunt, antevertendae forent, in Conformitate etiam Instructionis pro Individuis visitantibus, et assentantibus elaboratae, ac inferius provocandae. 5to. Sub-OfTiciales, et Gregarii pro Conductione tales exmittan- tur, qui tum habitu Corporis, tum moribus suis Juventutem ad militiam amplectendam, et ad exempla eorum sc efformandam cum effectu allicere possint; et in quantum fieri potuerit, Comprovinciales, aut saltim noti in illis Regni Partibus, in quibus operantur; Conductionem autem ea ratione instituant, ut novitii quoque milites immisceantur, qui Coaetaneos Juvenes socios suos ad sequendam militiam amicitia, et exemplo allicere possint; Popularis enimPopulari, Civis Concivi promptius manum in Conductionem porrigit. 6to. In susceptione vero Tyronum sponte militiam amplecten- tium , roboris, non vanae venustatis, aut mensurae ratio habeatur, ita ut 5. etiam pedum staturae Tyro, secus Corpore sanus, et fortis, ac requisitae aetatis ab Anno nempe i6to usque 4omum computandae, et ad supportanda onera militaria aptus, recipi debeat. 7mo. Ad praepediendas autem illas difficultates, quas cum remora Conductionis, Individua Status Militaris occasione Visitationis nectere solent, in Locis pro assentatione defigendis, ex parte Provinciali , et Militari Individua ita activisentur , ut coram illis Assentatio valide suscipi possit, et assentati Tyrones mox ibidem etiam vestiri valeant; Legionibus vero facultas non competat Tyrones jam assentatos, dum ad easdem transponuntur, inibi in superarbitrium sum- mendi, eominus quempiam ex assentatis Tyronibus rejiciendi. 8vo. Ipsa vero Visitatio in Concursu Jurisdictionis Politicae ea ratione observando instituatur, ut Magistratualis etiam Persona cum Civili Chyrurgo Visitationi intersint, Instructionemque tam Civiles, quam et %