Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
6a ro constrictim praecludi debuerint» unde morbi , et infectiones enatae, atque momento statim aditus militaris servitii , Tyrones animo despondere caeperunt, Malo proinde huic pro futuro obviandum foret, ut amictus militares in respectivis Locis Assentationum semper praesto sint, Tyronesque immediate vestiri possint, quo indubie Status Militaris iisdem suo tempore gratior reddetur; prout etiam in Instructione pro visitantibus, et asseritantibus elaborata, et inferius provocanda attingitur. ado. Intertentio militis enata omnium rerum Caristia, ex huc- dum subsistente stipendio fere insupportabilis reddita est. Emolu- mentis vero oeconomiae Ruralis in eadem proportione adauctis , ut spe meliorandae sortis suae Juventus ad amplectendam militiam allidatur : miles meliori stipendio providendus foret. Stio. Deterruit Juvenes a militia id etiam, quod sciverint se Germanica sibi ignota linqua instruendos et tractandos esse; et quidem saepe per Officiales tales, qui gregariorum linquas vernaculas penitus ignorarunt, adeoque illos intelligere, et vicissim ab illis intel- ligi non potuefunt. Ideo necesse est, ut Legionum, et Regiminum Hungaricorum Officiales, et Subofficiales vernacularum in iisdem vigentium linquarum gnari sint 4to. Cum spes futurae promotionis animum juventuti ad Statum Militarem amplectendum plurimum addat; haec vero hactenus per id cum initio statim servitii praeclusa sit, quod tam in exercitiis Militari- bus, quam et in manipulatione rerum Officii» non alterius» quam Germanicae linquae usus admittatur: ideo oportunum fore censetur, ut in omni exercitio Militari linquis vernaculis Milites instruantur; dum vero Exercitus Caesareo-Regii, Bello ingruente, aut etiam in Cam- pamentis, convenerint» supremi ordines Militares, et verba dirigentia, sic dicta Commando verba» linqua quidem Germanica communicentur, in Regiminibus tamen Hungaricis mere veterum, usque Bellum successi- onale cum felici successu linqui Hungarica dari solita, per respecti- vos corporUm Commendantes Cfegaiiis eadem linqua ingeminentui\ Insuper ipsa manipulatio in Regiminibus Hungaricis a Colonello ad infimum officialem» ab hoc iterum ad Colonenum linqua Hungarica pertractetur, üt hoc modo illis etiam» qui linquae Germanicae ignari, sed secus idonei sunt, ultra Statum gregarii eluctandi spes praebeatur. 5to. Plurimum vero commendabitur vita militaris, si virtutes militares, promeritae promotiones et praemia sequantur, signanter si Hungaricis Regiminibus etLegionibus Generales et Stabales nativi, et praeferenter possesionati Hungari, non tamen exclusis et aliis nativis? in quantum meritis praevalent, praeficiantur; neque Officialium bene- meritoruin ardor servitii per praeteritiones diminuatur. 6to. Si singularia quorundam meritaCastrensia per elargiendas Annales, immo et Collationes Boriorum in Curias, aut minora corpora divisorum, ex spiritu etiam Regni Legum condecorari viderint. 7mo. Multum milites solabitur, immo in ipsis conflictibus plurimum animabit, si certi fuerint de eo: quod in aegritutidine, aut acceptorum vulnerum casü in Xenodochiis debita cura, et victu providendi erunt, ideo demisse exorandam venire Suam Majestatem Sacratissimam, ut hac in parte praescriptae saluberrimae Benignae Dispositiones Regiaa exacte observentur.’ fcvo. 17. Ú l ft s.