Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 16. ülés
Acta Sessionis XVI. 59 betent, augeri, et justae ligae, ac Conventionalis valoris moneta, quae ob Schaedarum copiam apud privatos recondita jacet, ad lucem prodire, nova item hujus valoris moneta, absque reconditionis periculo ad cursum poni possit. Nec minor est Suae Caesareo - Regiae Majestatis de reducenda, ut primum Circumstantiae id admiserint, cuprea moneta ad propiofem interni sui valoris pedem, de sufferenda, dum licuerit, 15 et 30cruciferorum hujus generis moneta, quam praecipue erga iteratas, easque graves sane Regni Jurisdictionum de defectu Cupreae monetae quaerelas cudi fecit, solicita cogitatio. Non dubitat Sua Majestas Sacratissimä DD. Status et OO. talia altefatae Suae Majestati suppeditaturos auxilia, quibus haec, et alná, quae Creditum publicum debilitant, Paternumque suum cor affligunt, mala (sumtis in adjutorium reliquarum etiam suarum Haereditariarum Provinciarum hunc in finem jam descriptis subsidiis) sufferre, ac prae- expositam firmam intentionem suam ad effectum deducere possit. De incremento Nationalium Opum justam esse Dominorum SS. et OO. so- licitudinem; his iisdem curis conti nug Se Majestas Sua Caesafeo - Regia occupat, atqUe decorem Throni sui a Natioilalibus Divitiis publicaque felicitate metiens, proprio suo motu, partem desideriorum Dominorum SS. et OO., antequam haec ad se perlata fuissent, praevenit, pluraque etiam hanc in rem jam constituit; ita liberam frugum omnis generis evectionem admisit, Urburariis novos, eosque speciales indulsit, et per auctionem summae reluitionalis, et per praemia, auri et argenti cultoribus extradanda, decrevit favores, quibus ad effodiendos e terrae visceribus thesauros non tam animentur, quam provocentur. Sed in his non subsistit Sua Caesareo-Regia Majestas, atque Dominis SS. et OO. uberius testatum reddet: quantum augmentum opum nationalium, Commercii extensio, felicitasque omnium suorum subditorum, quos, qua communis Pater, aequali Benignitate complectitur, praecipue vero per- chari Regni sui Hungáriáé, quod et natura soli, et productorum suorum praestantia, et generosa Nationis indole, egregiam Monarchiae suae partem constituit, Altefatae Suae Majestati cordi sit, quam promte Eadem justis hac in re Dominorum SS. et OO. desideriis deferre velit. Quanta cum teneritudine Sua Majestas sanctimoniam Regni Legum cordi suo impressam habeat, indé ab aditu Regiminis sui, quotidiana edidit documenta; recentissimum illud est, quod Rem Montanam Camerae suae Hungaricae subordinandam decreverit, et ideo jure merito a Dominis SS. et OO. desiderare potest, ut reposita in Paterno suo sinu fiducia, quae eosdem nunquam fallet, pertractatoque finaliter Benignarum Regiarum Propositionum puncto 4to de ceteris etiam earun- dem punctis conferant Consilia. Inter eadem praeferenter Legionum Hungaricarum suppletationem assumendam venire, ipsi Domini SS. et OO. optime perspicient, quamvis enim Sua Majestas Pacis studiosissima sit, atque hanc, quae publicae felicitatis basim constituit, servatam habere velit, ignorare tamen non possunt Domini SS. et OO., quod completatione per biennium jam intermissa, et statutis ad tempus belli Militibus suam dimissionem solicitantibus, quorum vota morari publicae fidei vetat sanctimonia , Legiones Hungaricae notabili Tyro- num numero indigeant. Cupit itaque Sua Majestas Sacratissima, ut Domini Status et Ordines interea etiam , donec de ordinaria Le*•