Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 1. ülés

i. Ülés Írások. et studium in adjuvando hoc Suae Majestatis Sacratissimae scopo saluta­ri, pro obligatione fidelium subditorum, polliciti sumus, ac nos nostros- que Benignitati ac Clementiae, altissimis item Gratiis Caesareo-Regiis de­vovimus sequenti Ordine: Augustissime Imperator, Rix Apostolice, domlns st Pater Clk- mektissime! „Ex felici Sacratissimae Majestatis Vestrae in gremium nostrum adventu quam sincerae, et germanae laetitiae sensu afficiamur, non est, eur multis verbis explicem. Nationi enim huic, cujus Corona nunc cin­gitur Majestas Vestra, patriam, et Reges suos uxoribus, liberis, fortuna et opibus semper cariores fuisse, omnium aetatum monumenta loquun­tur, ut adeo asseverare audeam: Principes apud nullum populum magis diligi, quam apud Hungaros, qui vigore constitutionis suae, quam inti­me amant, pro sacrato eorum sanguine, se suaque omnia consecrare om­ni momento sunt, et esse debent, parati. Haec sola cogitatio Majestati Vestrae Suam inter nos commorationem gratam acceptamque facere po­test; et quidem Majestati Vestrae eo magis, quod Ejusdem diligendi, co­lendi ac venerandi maxima nobis adsit ratio, utpotc, qui inde a coepto glorioso Regimine suo, non nisi Statuum, ac Ordinum votis patriae bonum promovere adlaborat,quem in finem praesentia quoque caque quinta Reg­ni indixit Comitia.“ „Bene nempe, sapienterqtie Sacratissima Majestas Vestra distin- quit, alium esse supremum Regni Dominum, alium providum ejus pa­trem. Felix Ordo successionis pragmaticae Majestatem Vestram Regem et Dominum harum Provinciarum constituit, virtutes et exactitudo in adimplendis Regiis obligationibus Eandem Patrem Patriae demonstrant. Elucet inter has virtutes clementia, et temperantia supremae potestatis. Non alia autem est, ut Seneca ait: clementis ac moderati Imperii, quam sereni, coeli atque nitentis facies.“ „Jure itaque merito Majestatem Vestram Patrem patriae, nostrum- que omnium nominamus, ac veneramur, a cujus providentia paterna sa­lutem dilectae patriae variis, iisque non dubiis discriminibus undique cinctam, certa spe, filialique confidentia expectamus. Nostrum est votum: Majestatem Vestram, et patriam salvam videndi;Majestatis Vestrae erit: Opera nostra uti, temperare onera, patriam que domi et foris tutam et gloriosam conservare. In hilaritate vultus Regis vita, dicebat rex sapi- «ntissimus, et clementia ejus quasi imber serotinus.“ „Ceterum, quemadmodum ad alta jussa Sacratissimae Majestati* Vestrae prompti, patriaeque et Majestatis Vestrae intimo amore accen­si horsum comparuimus, ita demisse petimus, ut secreta animi sui nobis confidenter pandere,et pro audiendisRegiis suisPropositionibus, veluti con­sultationum nostrarum, intra plura alia,praecipuis objectis, nobis horam cle­menter

Next

/
Thumbnails
Contents