Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 4. ülés
Acta Sessionis IVr. VI-dik S Z Á M. IV-dik ÜLÉSBEN. *7 A’ Tekéntetes Státusoknak a’ Méltóságos Fő - Rendekhez-való Izenettyek’ Projectuma. Nro. VI. " STE S S I 0 N E IV. * * ^ • Projectum Nuncii Inclytorum fatuum et Ordinum ad Excelsos Proceres,- N E Benignis Suae Majestatis Sacratissimae Regalibus Litteris SS. et' ' OO. intimo gratitudinis sensu intellexisse: Suam Majestatem Sacra-** tissimam revecta alma pace eo curas suas convertisse, ut non modo legalibus Statuum et OO. postulatis satisfiat, verum etiam commoda Regni hujus Partiumque adnexarum optima, qua licuerit, ratione provehantur, firmataque Consiliis pace, et tranquillitate fideles Suae Majestatis subditi quam diutissime perfluantur, atque quod hos in fines, et ut debilitatae continua Bellorum serie internae Status publici vires reparentur, cum fidelibus suis subditis consilia inire velit. r* Intendisse gratitudinis hujus sensum illam Suae Majestatis Sacratissimae Benignitatem, qua, seposito consveto Regio splendore, tamquam communis magnae hujus familiae Pater ad Comitia haec venit, et inter fideles Regnicolas yersari dignatur. SS. et OO. singula ea media, quae Sua Majestas Sacratissima ad praesusceptum scopum pro Paterna Sua sollicitudine R.egia Benigne proponere dignatur, pro ea, quam intemerata erga Suam Majestatem Sacratissimam totamque Augustam Domum Austriacam fidelitas, et tenerrimus in Patriam amor ab ipsis exigit, promtitudine , in pertractationem Diaetalem assumpturos esse; ut interim haec summi et gravissimi momenti objecta cum debita gravitate atque legaliter pertractentur, aliaque insuper media ad eundem salutarem scopum ducentia, remotis, quae obstant, impedimentis, salva constitutione assum- mantur, injurios in filiale obsequium futuros SS. et OO., si, dum ii^ B. Propositionibus Regiis de ^reparandis Status publici viribus, ea- que rebus Patriae, quibus illae diu salvae florentesque conserventur, firmitate procuranda, sicque confirmanda et in omne aevum secura reddenda Regni Constitutione ad Consilia vocantur, illa, quae ad praejudicatum scopum ducunt, media non eo cum candore, quo filios erga amatum Patrem animari oportet, homagiali in submissione proponerent, obstacula vero, quae in ordine ad pertractationem B. Propositionum subversantur, removenda pari cum fiducia minus sollicitarent. Cum proinde Acta Dia et. 1807. e imo