Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 2. ülés

f Acta Sessionis I. ii nisse Suam Majestatem Caesareo-Regiam singularis illius promptitudi- nis, qua sub uitimis etiam Comitiis eandem decreverunt, ac huic subinde manum etiam reipsa admoverunt, daturi procul dubio novum avitae Mi­litaris Virtutis Specimen, si per adjuncta temporum licuisset, et haec con­tra hostem educi potuisset. Suam quidam Majestatem Sacratissimam, quia Pacis studiosa est, Convocationis illius non optare necessitatem, quia tamen providentiae deposceret ratio, Pacis tempore sirbsidia Belli prae­parare: hinc altefatam Suam Majestatem de Insurrectionis etiam Regula­tione sub his Comitiis cum Dominis SS. et OO. tractare constituisse. Ne­que vero Intentionem altissimam eo dirigi, ut Insurectio formam stabilis accipiat Militiae, sed tantum ut necessariis adminiculis ita semper provi- sa et parata sit, ut re ad Casum veniente, illico convolare, et praesto esse valeat. > ­r Quarto: Notum praeterea et illud est, quantopere diuturno vi- ginti prope annorum Bello Aerarium Regium pressum fuerit, et qui­dem eo magis, quod omnis Suae Majestatis Sacratissimae Sollicitudo semper eo directa fuerit, ut aerumnas Belli Subditis suis, quantum licet, minus sensibiles eificiat, et ideo postulatione etiam subsidiorum admodum moderate usa, sumptuum pondus eadem Majestas Caesa- reo-Regia pertulit. In singulari itaque Dominorum SS. et OO. in Principem suum Fide, in caram Patriam Amore, spem suam repo­nendo, confidere altefatam Suam Majestatem, eos módiim et tempe­rám ntum quodpiam reperturos: quo salvis Legibus, et Constitutio­ne illaesa permanente, in extraordinario hoc rerum situ subvenire, publicumve Status Creditum confirmare valeant. Quinto: PersvaSam esse Suam Majestatem Caesareo*Regiam, Justitiae administrationem, sine qua salus Populi consistere nequit, nihil magis promoturum, quam rectam Judiciariorum Fororum Coor­dinationem; industriam autem, atque Commercium non aliunde majus quam a constituendis Foris Cambio-Mercantilibus incrementum accep­turam; cupere proinde summefatam Suam Majestatem, ut Domini SS. et OO. utrumque hoc Regnicolaris Deputations Opus una cum Projecto melioris orphanorum provisionis in discussionem, ac Diaeta- lem pertractationem assumant. superius insinuato Dominis SS. etOO. proponenda', una vero benigne jusséi at declarandum: altefatam Suam Majestatem non intermissuram, etiam Gravamina et Postulata Eorunidem clementer suscipere, et ✓ Et haec sunt, quae Sua Caesareo-Regia Majestas fine jam pro

Next

/
Thumbnails
Contents