Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

^vvw wvwv» 2G Linguisque vernaculis, in dementis Arithmeticae, simplicibusque eius speciebus. Accedet constans exercitatio in laboribus huic Puellarum classi con­sentaneis. S* 33­Quae autem Ciuili, aut etiam Nobili, sed me­diocri fortunarum conditione sunt progenitae, eru­dientur in Religionis, Morumque doctrina, et Euan­geliorum explanatione, in Rerum Hungáriáé, Lin­guis vernaculis typo , et scripto consignatarum lectione; in Scriptura ad Orthographiam exacta, in Arithmetica, et Biblica Historia, in laboribus domesticis statui suo conuenientibus. §• 34­Illis demum, quae loco natae sunt illustriori, haec sunt praestituenda institutionum capita , ni­mirum : Doctrina Religionis, Officia erga Deum, Principem, Parentes, Proximos, et Seipsas ; Mo­rum item ratio intra honesti decorique limites consistens ; Lectio Librorum , aüt Scriptorum ser­mone Hungarico, Germanico, et Gallico concin­natorum ; Ars recte scribendi ad leges Orthogra­phiae conformata; Arithmetica, Historia Biblica, et

Next

/
Thumbnails
Contents