Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
a) Catechismus, seu Libellus Doctrinae Christianae , qui hactenus in vsu fuit. b) Alphabet icon ita concinnandum, vt paginae Vernaculo , Hungaricoue sermone alternis distinctae mutuo sibi respondeant , et ea , quae in hactenus vsitato continebantur, ad Nationis genium adeommodentur, exemplisque moralibus ex elementario Scholarum Vrbicarum libello desumptis augeantur. c) Formulae Calligraphiae typis expressae, et per omnes Classes imitandae, d) Arithmetica quatuor primas species in numeris integris tam simplicibus, quam compositis complectens. e) Libellus Lectioni discendae destinatus, continens generalia Physicae, Historiaeque naturalis principia, vtiliora Oeconomiae rusticae praecepta, et expositionem eorum officiorum , quibus boni Ciuis partes comprehenduntur. Addentur breuia Latini sermonis exemplaria cognoscendis , enun ciandisque literis, seu exercitio lectionis seruitura §. 28. Vrbium, maiorumc/ue Oppidorum Ludi praeie. filos superiores hos habebunt Classicos : a) Ca-