Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
gratiam , qin emenso Ludorum Vernaculorum curriculo ad alia vitae ciuilis adminicula conuer- lentur; eapropter duo alii, praeter illos tres, hic sunt Magistri , Musicae alter, alter Graphidis. Quo loco praetermitti non potest id, quod iam olim sancitum, solenneque fuit: vt ad Magisteria eorum opificiorum, et artium, quibus ars delineandi est necessaria, nemo quisquam e tirocinio admittatur ante, quam Graphidis suae scientiam certis argumentis comprobauerit. Demum Lingua quoque Hungari .a, et Germanica, vbi illa, vel ista non est natiua , in ea praesertim Classe, vn- de proxima solet esse ad Latinam gradatio, ad leges Grammaticae exigetur, et in commune do. cebitur. §• 24. Partitio temporis publicis institutionibus destinati conformatur praescriptis Studiorum argumentis; Feriae autem Scholis Grammaticis , et Gymnasiis datae hic quoque , propter arctiorem Ludorum istorum nexum , conceduntur. Videatur Tabula IV.