Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

exemplaribus a nouo Praeceptore propositis sese conformare conantur, priores characterum formas sensim dediscant , nec fortasse nouis dextre du­cendis adsuescant, ideo vt malo huic in tempore anteuertatur, exemplaria scripturae lectissima non pro Latina solum et Hungarica, sed pro ceteris etiam natiuis Linguis eiformabuntur , aerique in­cidentur , et ita per Scholas Vernaculas copiose distribuentur : vt earum imitatione discant pueri elementa literarum aequabiliter pingere , verbo­rumque textum recto tramite continuare , ac, si opus fuerit, etiam Magistri suam manum ad ean­dem amussim conformare. Vt autem ex hac scri­bendi methodo , et exercitio alia quoque emolu­menta existant, propositae ad aemulandum For­mulae complectentur Sententias morales , et varia Scripturarum exempla, quae in vita Ciuili occur­runt, sed intellectum aetatis adolescentis non ex­cedunt; vti sunt Syngraphae, Apochae, Pacta, Cautiones, Epistolia, Libelli supplices, et simii lium negotiorum specimina. CA-

Next

/
Thumbnails
Contents