Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
*7 O ivwwvvwxAi uentuti studiis ordinariis vacanti , terminumque educationis nondum adsecutae generatim , ac sine discrimine interdicta sint; nouerintque Scholares omnium classium , seu luris, aut Medicinae, seu aliarum Scientiarum fuerint Auditores; etiamsi praesentes habeant Tutores, aut Parentes, exem- tioni, vel priuilegio , quod antea ceterorum animos excitare, et occasionem praeuaricationi suggerere solebat, nullum hic vitra locum esse. $• 253Popinae, Cauenaeque vulgo dictae, ac suspecta quaeuis hospitia, et conuenticula similiter prohibentur , et hoc loco Praesides, Ciuitatumque Magistratus ad assiduam vigilantiam, sanctionisque Regiae iam alias peculiariter publicatae obser- uantiam admonentur. Oenopolae , et 1 abernarii, Praefectique Theatrorum, atque Chorearum pecunia mulctabuntur, si quem studiosum scientes admiserint, aut introgressum tolerauerint ; vel quod peius, in secreta lusus cubilia deduxerint. Fas erit semper Praepositis , et Ministris Rei Scholasticae publica huius generis loca inspicere, et in studiosam Iuuentutem inquirere. \ 5- 254.