Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
267 *-attc3-t- tt’Oíia C A P V T XII. Communes Studiosae Iuuentutis Leges, earunu/ue praesidia., adminicula. S- 249Quamquam curae omnes hnc sint referendae, vt Natio haec libera, et peculiari gaudens constitutione generosam sortiatur educationem, magisque honore, quam poenis regatur; tamen quicunque Aetatis maxime lubricae, atque vsu rerum nondum satis confirmatae indolem animo perpenderit, Gentiumque omnium politiorum fastos euol- uerit, et iudicia Sapientum explorauerit, facile profecto adsentietur , certos Iuuentuti in spes Patriae educandae ponendos esse cancellos, intra quos tota eiusdem viucndi , agendique ratio contineatur. Quam in rem non tam adcumulata Legum multitudo, quam Sanctionum delectus, et adeurata earum obseruantia conducet. 5. 2^0,