Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
rum methodus obseruetur , et labores muliebri sexui proprii doceantur. g) Si consuetae informationes tempori non aduenirent, Praefectos commonefaciet; sin autem in submissis defectus quidam se se proderent, occurret illieo remediis efficacibus ; et si tandem difficultas oriretur , quae hoc loco complanari nequit, ad Directoris Prouincialis autoritatem adpellabit, sed factas interea dispositiones in reia* tione commemorabit. h) Specialiter intentus erit, vt solitae relationes exacto quouis semestri de Adolescentibus beneficio stipendii fruentibus a Scholarum Praesili- bus Consilio Regio submittantur; id, quod ipse 1 quoque de Puellis in vsu cuiuspiam Fundationis constitutis praestabit. j) Rationes de annuis Remunerationibus in- ter Candidatos magisterio adparandos distributis; de Libris item in vsum praestantiorum, aut egenorum Adolescentum ex Vniuersitatis Typogra- pheo quotannis suppeditandis ; et de quibusuis aliis Scholarum, aut pauperum Iuuenum subsidiis dari sibi postulabit ab eorum Praepositis, et requisitis munitas documentis mense Septembri