Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
258 b) Cum autem hanc in vem bonus Magistrorum delectus maximi sit momenti, cura ipsius erit antiquissima, vt Magisteriorum candidati in recta docendi norma, et rebus aetati teneriori instillandis, Patriaeque Linguae cognitione ea, qua par est, diligentia erudiantur. Deinde vt optata Pubis scholasticae institutio obtineatur, Praesides illius iterum, ct saepe commonebit, vt non consuetis modo periclitationibus intersint, sed ipsi quoque crebrius pertentent Adolescentes, naeuos- que obseruatos corrigant. e) Sed et illud curae habebit, vt sua Magistris stipendia, aliaque beneficia, quae debentur ex stipulatione, suo tempore persoluantur: ne fortasse cum egestate colluctantes a praestando officio auocentur. Prouidebit insuper, vt Praeceptoribus conueniens autoritás concilietur ; vt ludorum aedes locis opportunis sitae, et necessaria supellectili sint instructae; vt hi, qui munus isthoc singulari cum commendatione obeunt, non modo suis locis collaudentur, sed etiam ad opulentiora, eommodioraque subsellia transferantur. d) Haec, et alia, quae ipsius sunt muneris, vt propius cognoscere, et quemadmodum se habeant res vniuersae, plene possit videre, praeci. puas