Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

cleationem , deinde certam Christiani dogmatis partem explanabit, denique conueniente Morum instructione finietur. Post meridiem dabit insti­tutiones proprie Catecheticas, et sic omnia tem­perabit, vt auditores non tam vi externa, aut me­tu reprehensionis, quam Magistri, et Oratoris sui spiritu , facundiaque in praestanda audientia con­tineantur. Vt autem spatio biennii tota Fidei, Morumque doctrina 'pertractetur , non parum conferet, in principio cuniculi gymnastici conscri­bere, et cum Scholarcha communicare eum ar­gumentorum ordinem, quem suis in dictionibus sequi constitui* ; et si res ita poscat, a uenienti Directori Prouinciali exhibere. Quid? si singu­lari cura adornentur, elimenturque, vt typis man­dari, autorique iustum laboris praemium decerni debeat? —Profuerit etiam Rituum sacrorum cau­sas , et dignitatem; celebriorum item Festorum nomina, ortus, mysteriaque illustrare; denique sacram Liturgiám explanare: est enim institutio­ne hominis Christiani dignum , venerabiles san­ctissimae Religionis Cerimonias nosse, et in loco proferre posse; cauendum autem, ne in earum explicatione res depromantur exoticae, et incertae historiae.

Next

/
Thumbnails
Contents