Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

2|3 circellos pinxit; quod reliquum est, Discipuli sup­pleant , et nomina locorum adscribant. — Paulo difficilius erit tertium, si nempe Magister Char­tas paene vacuas otFerat, sola flumina exprin at, et alias Geographiae partes Adolescentibus, vt memoria, phantasiaque eorum tanto magis exer­ceatur, proferendas relinquat. Quarta ratio est, libera manu delineare situm Prouinciae , designa­re limites, et formare figuram, deducere fluuios, erigere montes , constituere vrbes , totamque 'Fa­bulam coloribus distinguere. Hoc modo discent non solum Geographiam, sed etiam Mapparum constructionem. — Posteaquam Geographiam Pro­uinciae cuiusdam comprehenderint, non erit inu­tile, vniuersam eius notitiam ad certa capita re- uocare, et in breui Tabella compendio reprae­sentare. Capita vero sunt ista: Nomen, et eius origo, insigniaque Prouinciae, situs Geographi­cus , et terminus , magnitudo , et diuisio , lacus , fluuii, insulae, montes, soli natura, dotes, de­fectus, productaque beneficia, clima, et aeris tem­peries , vrbes, et loca praecipua, incolae, eorum- que numerus, potentia, ingenium, mores, cha­racteres, lingua, religio, scientiae, artes, mili­tia, commercia, forma regiminis, conuersiones mc-

Next

/
Thumbnails
Contents