Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
lectui Adolescentum sensim, ac magis magisqut semet euolucnti absoluetur, ita, vt per iteratam, et frequentem veritatum diuinarum expositionem meminerint, et ignorare non possint illa, quae ad mores, et vitam, salutemque sunt necessaria, aut perquam vtilia; quorumue cognitio nec in tempus differri, nec, vt ab auditoribus vagae mentis, et varie distractis ex vna alteraue propositione comparetur, sperari potest. Ad sermonem quod spectat: hunc oportet esse Vernaculum, et videre: an nempe, vbi duo diuersa sunt idiomata na- tiua, ibi Adolescentes eiusdem linguae sub vno , alii sub altero Magistro sint congregandi ? vel classes singulae suis Moderatoribus relinquendae, et duplici lingua erudiendae? Director, quid in loco expediat? diiudicabit, et quod optimum esse visum fuerit, constituet. — Rectam institutionis Catecheticae rationem praeclarissimi Magistri nunc in disserendo, percontando, et disputando collocant. Scilicet, postquam excitati , beneque praeparati sunt ad audiendum animi, succincte, absque multo verborum circumductu , et clare enunciant, quod est praesentis institutionis propositum. Singularem quampiam veritatem, siue doctrinam religiosam, vel moralem in medio statuunt ,