Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
XIII ni MDCCXCI decreta, et delecta ante oca- los habuit ; haec est compendiaria Systematis illius Literarii adumbratio, quod Augustissimus Imperator et Rex FRANCISC \ S II pro suo iure et potestate, matu- roque consilio in publicas Regni Hungáriáé, partiumque eidem adnexarum Scholas introduci voluit ea cum declaratione: quod Scholae Graeci Ritus non "\ nitorum nunc adhuc sua sub directione retineri possint; Euangelici autem Augustanae, et Helueticae Confessioni addicti in iis, quae pure sunt Lite- raria, Studiorum argumentis huic Normae se se conformare debeant. Accedent in sequentibus alia etiam quaedam Instituta partim ad Iuuentutis vtriusque sexus Educationem , partim ad pleniorem Eruditionem , Gentisque ornamentum pertinentia. Facile autem adparet, omnem operis suscepti compagem , atque perennem stabilitatem in tribus his potissimum Capitibus consistere ; nimirum : I. in delectu Disciplinarum, \