Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
XI tem habeant, apteque cohaereant; tum vt illae, quas Triuium illud desiderat, omnes adsint, viaque perfecte complanata ad scopum deducant. Atque hoc illud est genus Scholarum, cui nunc nomen LYCEI, pace antiquitatis Graecae et Romanae , pro discrimine tribuitur, et biennii curriculo ab- soluitur; ad quod si Literatura seuerior, et amplior, studiumque Iurisprudentiae specia- tim accedat, titulo ACADEMIAE erunt insigniendae Scholae, in quibus magno ca- uetur opere, ne rerum parum vtilium tractatione, enodandis futilibus argutiis, cumprimis autem crebris a Studio cessationibus , seu Feriis tempus pretiosum, neque deinceps reparandum terant Iuuenes- quorum alioquin haud paucis vel natura ipsa auarior, vel quotidiana vitae consuetudo , vel denique domestica impedimenta angustos admodum colendi ingenii limites posuerunt. Tempus curriculo Academico destinandum infra designabitur, quemadmodum ipsae etiam Disci-