Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Vernaculorum, aut Grammaticorum animum adiiciunt; alii Clero se adsociant, vel Institutum quoddam Religiosum amplectuntur ; alii alias viuendi rationes in superioribus commemoratas arripiunt. His igitur rite instituendis tertium Scholarum, quas GYMiNA- SIA adpellamus, genus est adornatum, paulo quidem minorem, quam Ludi Grammatici, censens Alumnorum numerum, fete tamen admodum patens propter tractandarum rerum vtilitatem, locisque collocatum plurimis propter adeundi commoditatem. — Porro Studia pleraque in Scholis Grammaticis iam confecta, in hisce Gymnasiis recolentur, vitraque prouehentur, et nouae insuper addentur Disciplinae supra expensis vitae conditionibus subsidia adlaturae. Vnde ad annos illos , quibus Grammaticae cursus definitur, tot adhuc sunt adiuncti, quot videbantur Disciplinis huic Adolescentum Classi consentaneis rite ediscendis necessa-