Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)

Propositiones regiae

Vestrarum Deliberationi propositas referre jusserimus. Convicti enim eramus, prouti Ipsae Dilectiones et Fidelitates Vestrae in demissa sua Repraesentatione de dato s^dae Mensis Octobris attingunt, ex Assumtione, debitaque Operatorum Deputationalium Pertractatione, prae omnibus vero ex meliori Rei Judiciariae Coordinatione non exiguum' in percitarum Regnum Nostrum Hungáriáé , om- liesque Civium Classes redundaturum Emolumentum. Nec moraremur pro ea, qua erga Fideles Nostros Status et Ordines Regni Hungá­riáé, Partiumque adnexarum ferimur Propensione , manifestatis in praecitata demissa Repraesentatione circa Assumtionem Operatorum Deputalionaliuin, et Continuationem Comitiorum Desideriis lubenter deferre, nisi gravia omnino Rationum Momenta, quae Dilectioni­bus et Fidelitatibus Vestris in Benigno Rescripto Nostro sub 413 Septembris Anni currentis elargito uberius declaravimus , aliud sva- derent. Non effugiet praeterea Dilectionum et Fidelitatum Vestra­rum Perspicaciam, Operata Regnicolarium Deputationuni, quae Sy- stematicam involvunt Negotiorum Coordinationem, longiori ac ma­turiori egere Deliberatione, nihilque magis debitam eorundem Per­tractationem facilitfcturum , atque ad optatum finem perducturum, quam si Operata haec eo Temporis momento in Comitialem summán­tur Pertractationem, dum in medio Dilectionum et Fidelitatum Ve­. . { strarum diutius morari, Nosque praecipue ponderosis bis ad pro- ‘movendam perchari Nostri Regni Hungáriáé Felicitatem spectantibus Objectis, junctis cum Fidelibus Nostris Statibus et Ordinibus Con­siliis, ac Viribus vovere potuerimus. Quod, cum caeterae Regimi­nis Nostri Curae nunc haud admittant, Nosque , quamvis invitos ab hac exoptata in medio Fidelium Statuum et Ordinum Regni Hun­gáriáé Partiumque adnexarum diutius morandi Occasione prohibeant* Declarationi Nostrae, quoad Conclusionem praesentiam Comitiorum editae insistendum , illudque Nobis cum Dilectionibus et Fidelitati­bus Vestris commune Desiderium ad magis opportunum Tempus dif­ferendum duximus, hbeque praecipuo Scopo, primo quo fieri pote­rit mortiento Comitia indicere constituimus, in quibus justis Earun- dern, inque paternum Nostrum sinum profunde infixis \ otis praeci­pue satisfacere, publicamque Regni Hungáriáé firmare possimus Fe­licitatem; Lubenter interea etiam omnem arrepturi Occasionem, in qua percharo Nostro Regno Hungáriáé paternam Curain, Sollicitu­dinem, atque Benevolentiam Nostram uberius testatam reddere ia- luerimus. Nihil proinde aliud reliquum est* nuam ut Dilectiones et Fidelitates Vestras serio hortemur, ut restantia adhuc Gravamina et Postulata Nobis quo ocius substernant * uua vero etiam Confectioni Articulorum semet accingant, eorumque transmissionem tanto magis ad-

Next

/
Thumbnails
Contents