Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)
Propositiones regiae
Militia cujus Necessitas jam Anno 1715. agnita est, in completo Statu omni Tempore conservari possit. Coilectacula enim, quae Ipsae Dilectiones, et Fidelitates Vestrae Anno 179* multis Incommodis óbnoxia esse agnoverunt, et quae Nos Ipsi pro Jure Nostro Regio restabilire potilissimus, quantumvis a suis repurgata fuerint Naevis, satis soliduin, et certum Medium ad hunc Scopum non esse, suapfe liquet. Interim tamen spe ea freti, quod Jurisdictiones Regni tam in Ablicentiatis ad Regimina reinviandis, quam et adjuvandis Collectacu- lis , ne quid securitati externae desit, omni Intensione collaboraturae sint, Dilectionum et Fidelitatum Vestrarum Propositioni Clementer annuimus, in cujus sequelam instar Subsidii factam Duodecim Mille Tyronum Militarium Oblationem, quamvis spectato moderno Legionum Hungarica- rum Statu qui per intermissam duobus Annis Cornpletationem satis diminutus, et per eorum, quibus sub Fide publica dimissio promissa est, Discessum, magis adhuc diminuendus sit, Numerus iste pro complendo Deffectu sufficiens non sit, ea ratione Clementer acceptamus, ut imo: Mensura Tyronum in quinque Pedibus et uno Pollice, si de reliquo ad gerenda Arma apti sint, per Nos jam defixa observetur, iinmo et modicum minores dummodo sufficientem promittant Succrescendam, ac de reliquo robusti sint, acceptentur. ado : Ut pro assentantibus Officialibus, non ea, quam Status et OO. proponunt, Anni 1796. sed posterior, quae inde ab .Anno 1802. viguit, Instructio pro Cynosura deserviat, ac juxta eam et Militares Officiales et Jurisdictiones politicae procedant. Prima enim, quae sub Tempore ferventis Belli, dum ad semel quinquaginta Mille Tyrones statuebantur, dum pars eorum pro Vecturariis, ac Clitellariis destinabatur, elaborata est, moderno '1 empori ubi restituta Pace, Tyro non solum ad Arma gerenda et tractanda aptus, sed a quo Status publicus diuturniora expectat Servitia, deligi debet, applicari prorsus non potest; per praeexistentem autem inde ab Anno 1802. Instructionem, quam strictissime observari laciemus, nimius et inutilis Delectus alioquin praecavetur. In reliquo ea, quae Dilectiones et Fidelitates Vestrae Punctis 1. 3. 4- et 5. proposuerunt, Clementer probamus. j Absoluta Duodecim Mille Tyronum horum Statutione Colîecta- cula Militaria, pro quorum Dotatione oblata sub iisdem Conditionibus, et Cautelis, quibus Contributio offerri consvevit, Annua Ducentena Anilia Florenorum benigno acceptamus, illico exmittenda disposituri sumus.* Coordinatione stabilis Militiae et Collectaculorum ad Jura Majestatis Nostrae pertinente, et iis quae Dilectiones et Fidelitates Vestrae instar Projecti cte removendis Naevis Collectaculorum, de Systemate Ablicentiatorum, Assentatione, et Tyronum receptione demissae Suae Repraesentationi advolverunt, ad Dicasterialem potius Pertractationem spectantibus , ia quantum haec praestabilito Systemati Militari non adversantur, congruum eorundem facturi sumus usum, et quemadmodum tam sub Armis constituti, quam etiam Invalidi Militis Intertentio, Cura, et Provisio praecipuam omni Tempore constituerit, et porro quoque constituet sollicitudinis Nostrae partem, ita ea, quae per Dilectiones et Fidelitates Vestras pro iis, qui Viginti Annis militarunt $.9110 Punctis i. et 3. pro lenienda autem Militum Invalidorum sorte §. 3. 4. ct 5. proposita sunt, peculiarem Nostram tulerunt Complacentiam et Ratihabitionem, sic et illud summe providum esse agnoscimus, ut Militiam amplectendum Facultates, per concernentem Magistratum, et quidem in Comitatibus cum Concursu etiam Dominii conscribantur, et sub Inspectione Civilis Orphanalis Provisionis gratuito conserventur. Intuitu eorum , quae Dilectiones et Fidelitates Vestrae Nomine Adminiculorum et Obstaculorum Nobis demisse repraesentarunt, peculiarem benignam Resolutionem Nostram elargiemur. Rebus jam nunc in hoc Cardine positis, sequeretur ulterior reliquarum etiam Benignarum Propositionum Nostrarum Pertractatio, verum Comitiis jam ultra legalem Terminum diutius protractis, et ipsa oblatorum Tyronum celeriori Statutione, quam incompletus Legionum Hungaricarum Status juxta Dilectionum et Fidelitatum Vestrarum Desiderium secutura adhuc Hyeme suscipiendam deposcit, prout et Subsidiorum adaequata inter privatos Descriptione, et inter praefixum legalem Terminum Ancassationis Dispositione, Praesentiam Supremorum et