Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)
Index Synopticus 1807
85 Jura Suae Majestatis pertinere, pro facilita— tione Collectaculorum oblatam annue 200. mille fl. Summam acceptari, et ea, ut primum 12. mille Tyrones statuti fuerint, exmittenda disponi. A. p. 177. Resolutio Regia circa proposita per SS. et 00. ad Propositiones Regias obstacula, et adminicula , in qua dicitur in ordine ad rem commercialem: frugum evectionem admissam esse, Tricesimas interim inter Hungáriám, et provincias haereditarias sufferri, aut rccipro • citatem concedi nequire, cum Vectigalia sint Reditus, quos Aerario illarum provinciarum consumentes praestant, et qui sine gravissimo Status Publici detrimento diminui non possunt , Reciprocitatis vero inductio Monarchiae Systemati minus conveniat: relate ad externum Commercium eodem Vectigali cum Austrians Productis in usu existente ; dto 5. 7br. A. p. 178. Sess. 178. Resolutione hac innuitur, non tantum per Favores, quibus Commercium promoveri studetur , verum omnibus aliis adhibitis mediis intendi, ut Schaedarum bancalium numerus diminuatur, et posita ad cursum justae ligae moneta, quantitas cupreae tantum pro quotidiano Commercio necessaria retineatur, et excudatur. A. p. 179. Resolutione hac intimatur culturam fodinarum, ut major metalli massa producatur, omni studio protegi , tales etiam aerariales Fodinas, quae impensas non reddunt, aliquid tamen metalli dant, coli, privatos Urbariarios tam suppeditato aere , quam frugibus , leviori, quam forensi , pretio, non sine gravi Aerarii onere , sublevari; lignationis , et carbonum pretium in eorum emolumenta haud augeri , metalla majori multo , quam antea, pretio redimi, imo proemiis etiam culturam fodinarum excitari. A. p. 180. Resolutione hac innuitur, haud admitti, ut aurum, et argentum crudum ad exteras oras evehatur, et nec aliam, quam justae ligae monetam, cudendam fore, unde liet, ut aucta conventionalis monetae quantitate , Schaedarum bancalium numerus diminuatur, justaque commutatoriae monetae proportio obtineatur, hinc SS. et OO. agnituros, positam ad cursum novam cupream monetam, quae Schaedarum bancalium quodammodo Substitutum est, nunc adhuc, dum internae circulationis adjuncta id non admittunt, revocari iKin posse, neque justam enasci propterea so- licituiLinem, cum haec ubique in Cassis Regiis acceptetur, et in Cassis Bancalibus pro Schae- dis commutari possit. A. p. 180. Resolutione hac intimatur, Budae moneta- riam domum, cum in Hungária sufficientes ex- ístant, adeoque superfluam , taba ob magnas Index Synoptitus. co requisitas expensas, quam et ob defectum carbonum, et lignorum, introduci nequire. A. p. 180. Resolutione hac innuitur Suam Majestatem Sacratissimam Tavernicorum Regalium Magistri Activitatem ad mentem Art. 12. 1741. salvam esse cujiere; rem vero montanam Camerae Ungaricae subordinari. A. p. 180. Resolutio Regia in Objectis Cameralibus adhuc ex C omitiis anno 1802. projiositis, qua mediante innuitur, Productorum Hunqarico- rum liberam evectionem in Hungária aequaliter, ac in aliis Provinciis tractari, Vectigal tamen a Productis , quae in haereditarias Provincias inferuntur, aboleri nequire; quod autem jieculiariter promovendi Commercii modos attinet, admitti, ut occasione elaborandi novi pro Hungária Vectigalis, Productis Hungari- cis, in quantum id citra detrimentum ceterarum Provinciarum fieri potest, Favor tribuatur ; admitti jiraeterea, ut merces extraneae in capitalibus in Hungária Tricesimis pertri- cesimari possint; porro frugum liberam esse evectionem, jirout et Setigerorum, ac aliorum, exceptis cornutis pecoribus, quorum in publice notis adjunctis exjiulsio admitti nequit; reliquorum Productorum, in quantum pro Fabricis necessaria non sunt, admitti. ^ inorum invectionem in Austrian! per Danubium, ac etiam evectionem in exteras Ditiones |>er aquam, et quidem in casu posteriore, sine obligatione ullam vini austriaci quantitatem exportandi, liberam relinqui. Gallarum quoque in ea quantitate, in qua a domestica necessitate resultaverit, evectionem admitti. Ab elevato pro lana vectigali, et a prohibitione crudarum pellium, evectionis, ubi earum pro Fabricis' summa est necessitas, recedi non posse. Ceterum pro facilitando Commercio indul- geri , ut in vicem dependendae ]>ro exjtortatis mercibus consumjitionis Vectigali, sufficiens per evehentes Cautio praestari possit; dto 8. 7br. A. p. 181. Sess. 45. Resolutio Regia pro Sanctione terminum 15. Xbr. praestituens, ac una innuens, non effugere SS. et OO. pcrspicaciam , Operata Regnicolarium Deputationum, quae Systema- ticam involvunt negotiorum Coordinationem, longiori, ac maturiori egere Deliberatione; ni- hilque magis eorum pertractationem facilita- turum, atque ad optatum finem perducturum, quam si Operata haec eo temporis momento in Comitialem sumantur Pertractationem, dum Sua Majestas in medio Statuum diutius morari, ac praecijme ponderosis his ad promovendam percari Regni Hungáriáé felicitatem spectantibus Objectis , junctis cum fidelibus Statibus, et Ordinibus Consiliis Se vovere possit; dto 10. 9. A. p. 421. Sess. 74. 92