Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)

Index Synopticus 1790-1791

50 Resolutione liac contributio oblata cum 4,595,244. fl. 58 '2. xr. acceptatur. A. p. 455. Resolutione hac, ea, quae ad. 9. attinguntur, ut Deputationi pertractanda committantur, ac­ceditur. A. p. 455. Resolutione hac ad 10. qua ratione Arma- listae, et Nobiles unius sessionis a solu­tione ipsis impositae taxae, quin plebi no­vum onus imponatur, immunitari possint, De­putationi disquirendum admittitur, sperari tamen , quod cuncti ignobiles contributioni sint subjiciendi. A. p. 455. Resolutione hac ad 11. quoad ignobilium quoque ad Oilicia apjdicationem ad proposi­tionem SS. et 00. accedi declaratur. A. p. 455. Resolutione hac ad 12. quoad inarticulatio- nem civitatum Temesvár, Theresiopolis, Ca- rolostadium, Posega, voto SS. et 00. deferri, Quinqueecclesiensis vero negotium usque fu­tura Comitia suspendi, decisione occurrentium quaestionum ad viam instantiae medio lega­lium Dicasteriorum relegata; ceterum quoad elargitionem Diplomatum legi usu roboratae insisti , et Diplomata non aliter, quam prae­via Dominorum terrestrium plenaria satisfacti­one , expedienda fore. A. p. 435. Resolutione hac ad 13. intimatur , quoad ea, quae circa causas tam civiles, quam cri­minales proposita sunt, assensum praeberi. A. p. 436. Resolutione hac ad 14. innuitur, in ne­gotio Religionis Resolutionem proximius sub­secuturam. A. p. 436. Resolutione hac eadem etiam circa Depu- tationes Regnicolares SS. et 00. respondetur^ et quidem quoad Deputationem Publico-po- liticam: Suam Majestatem Resolutioni Suae dto 21. 7br. 1790. porro etiam insistere, ut nonnisi de coordinatione Consilii Locumte- nentialis, cujus hactenus usitata nomenclatio deinceps quoque maneat, agatur; una admit­tere , ut de Juridicorum quoque Dicasterio­rum coordinatione tractetur, adeoque eandem Deputationem praecise cum coordinatione Con­silii Locumtenentialis , et Juridicorum Dica­steriorum se occupare debere, dto 4. Jan. 1791. A. p. 4 56. Resolutione hac quoad Deputationem Con- tributionalem, et Commissariaticam dicitur: Regulamenlum sic dictum militare, ac quae cum eodem connexa sunt objecta ea ratione in pertractationem assumenda esse, ne Aera­rium Regium procurandae externae secu­ritatis onere pressum damnum, et detrimen­tum patiatur. Ad objectum hoc rite elabo­randum militaribus quoque individuis, erga propositionem Palatini nominandis, ad con­certationem adhibendis. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationem com­mercialem dicitur : fundationes speciem fundi publici habentes , cum earum inspectio supre- mae Auctoritati Regiae reservata sit, salvis Juribus Regiis per Deputationem assumen­das esse. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationem mon­tanam dicitur: unice publicam, neutiquam au­tem etiam oeconomicam rei montanisticae administrationem assumendam esse , cum po­steriorem hanc, velut suum immediate regale concernentem, cum aliis cameralibus objectis sibi soli reservatam habere velit Sua Maje­stas. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationes lite— rariam, et ecclesiasticam dicitur : velle Suam Majestatem, ut Jura Regia circa haec objecta salva maneant; cupere praeterea, ut Deputa- tio literaria suam etiam intentionem ad insti­tutum quodpiam educandarum puellarum con­vertere debeat. A. p. 437. Resolutione hac quoad postulata, et grava­mina Regni dicitur: non dubitare Suam Ma­jestatem, ut ea, quae aut via juris, vel instan­tiae , aut via Dicasteriorum superari possunt, ac de ordine huc, vel illuc pertinent, e serie exmittantur. A. p. 437. Resolutione hac intimatur, quod Deputa­tiones hae, excepta montanistica , quae Sche- mnicii laborabit, Budae, et Pestini consessurae sint, quodve Comitatus, ac reliquae Regni Jurisdictiones, vel etiam privati , qui sensa sua exprimere voluerint, projecta sua Pala­tino mittere possint, per eum ad respectivas Deputationes invianda. A. p. 458. Resolutio Regia super Articulis e Diplomate emansis dto 8. Jan. 1791. A. p. 459. Resolutione in hac de Oppidis Hajdonica - libus, ut Jus Fisci in salvo maneat. A. p. 459. Resolutione in hac de Regni Independen- tia declarationi 21. 7br. 1790. factae inhae­reri. A. p. 440. Resolutione hac mediante quoad jus civi­tatis, et liberum Graecorum non unitorum Religionis exercitium Articulus, prout eum modificandum Sua Majestas cupit , transmitti­tur. A. p. 440. Resolutione hac quoad periodicam Diaeta­rum celebrationem declarationi 21. 7br. in­haereri intimatur. A. p. 440. Resolutione hac de edictis, et patentalibus dicitur: velle Suam Majestatem, ut ea adhuc, ubi de legum ferendarum potestate sermo est, adjiciatur assecuratio, quod Sua Majestas jus hoc SS. illibatum servare, ac prout a Divis Majoribus accepit, ita ad suos etiam succes­sores transmittere desideret. Patentalium usum ad eum duntaxat casum reservari , ubi in re­bus legi alioquin haud adversis publicatio de-

Next

/
Thumbnails
Contents