Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)

Index Synopticus 1790-1791

I aliud , quam liberam migrationem bis adhuC Comitiis lege speciali declarandam, praesentius In eorum consolationem medium inveniri. A. p. 596. 100. 403. Repraesentatione hac quoad Propositionem 8. dicitur: quod, quamvis ultima contributio pro triennio tantum oblata fuerit, ut adeo id, quod post triennium ab illo anno solutum est, praeter obligationem praestitum sit, adeo- que eius contribuenti refusio cum aequitate desiderari possit; cum tamen pax cum Tur­eis nondum conclusa sit, nec bellum finitum esse statui possit, bellum autem sine milite geri, hunc sine stipendiis non subsistere, stipen­dia vero sine contributione comparari nequire agnoscatur: hinc usque futuram Diaetam quan­tum contributionale anni 1764. cum eo adje­ctis Banaticis Comitatibus, ac aliis adhuc Ju­risdictionibus , in 4,595,249. fl. 58J xr. olie- ratur. A. p. 405. Repraesentatione hac quoad Propositionem 9. dicitur : tam quoad magis justam contri­butionis ejectationem, quam quoad cassarum domesticarum manipulationem rem pro de­promenda opinione operaturae eatenus Depu­tation! concredendam esse. A. p. 408. Repraesentatione hac quoad Propositionem 10. dicitur: cum taxae armalistarum ad cas­sam domesticam influxerint, Deputatio in re­gulatione harum cassarum operatura mo­dum convenientem proponere haud intermit­tet. A. p. 411. Repraesentatione hac innuitur, rem quoad Propositionem 11. in Deputatione pertractan­dam. A. p. 412. Repraesentatione hac quoad Propositionem 12. dicitur: quod ad civitatum Temesvár, Theresiopolis, Carolostadium, et Posega rece­ptionem accedatur, negotio quoad Quinque- ecclesiensem civitatem, siquidem momentosae respectu publici praejudicii, et exparte Do­minii terrestralis obstarent considerationes, eousque suspenso, donec per Deputalionem Rognicolarem auditis partibus discutiatur ; ceterum firma spe teneri , siquidem illud plurimum intersit, ne inconsultis SS. et OO. invitisque Dominis terrestribus receptio­ne novarum civitatum juribus proprietatis quodpiam praejudicium inferatur , justum vi­deri, ut ante elargitionem Resolulionum huc- dum usitata receptio, prout et receptionis ne­cessitas Diaelaliter semper cognoscatur , ac determinetur , non absimiliter legalis compla­natio praetensionum Dominorum terrestrium cum plena eorum satisfactione semper in Diaeta decernatur. A. p- 415. Repraesentatione hac quoad Propositionem 13. dicitur : opus hoc Deputationi elaborandum, concredendum existimari. A. p. 419. Repraesentatione hac quoad Propositionem 14- dicitur : cum Clerus, et maxima pars Catholi- eoruni declaraverit, se inarticuiationi praefatae Resolutionis assentiri non posse, Evangelici vero utriusque confessionis, et nonnulli Ro­mano—Catholici illius inarticulationem urge­ant , adeoque in hac collisione coalitionis spes haud affulgeat, tota rei gestae series Suae Majestati fine eo substernitur, ut dif­ferentias has dirimere dignetur. A. p. 420. Repraesentatio contra attributam colonis promiscuam educillandi facultatem, et sic di­ctos dies officiosos; de dato 10. Xbr. A. p. 397. 598. Repraesentatio, qua mediante pro sj stematicis elaborationibus novem distinctae Deputationes proponuntur: 1. in publico-politicis ; 2. in contributionalibus , et commissariaticis; 3. in urbarialibus; 4. in commercialibus, tricesima- libus, et objectis oeconomiae publicae; 5. in re montana , et monetaria; 6. in juridicis. 7. in re literaria; 8. in re ecclesiastica; 9. quoad elaboranda postulata, et gravamina de dato 10. Xbr. A. p. 420. Repraesentatione in eadem in Deputati­one publico-politica pertractanda exponuntur: a) coordinatio Diaetarum etc. vide sub De­putatio. Repi’aesentatione in eadem in Deputatione contributionali, et aliis etc. vide sub Depu­tatio. Repraesentatio ratione indigenarum de dato 10. Xbr. A. p. 425. Repraesentatio de salariis Magistratualium Comitatensium, diurnis item Ablegatorum Co­mitatensium, et civicorum de dato 10. Xbr. A. p. 427. Repraesentatione in hac de non solvenda ä salariis Belli subsidio fit remonstratio. A. p. 450. Repraesentatione in hac de substantia Nobili­um permilitares non occúpanda, aC manipu­lálnia. A. p. 431. Repraesentatione in hac remonstratur, ne Camera Ungarica ab Aulica Viennensi, sed a Palatino dependeat. A. p. 431. Repraesentatione in hac de sylvarum deva­statione impedienda fit remonstratio. A. p- 452. Repraesentatio de educillis colonorum trans plateam, et officiosis diebus abolendis de da­to 5. Febr. 1791. cum adnexo Articulo de Uexu Dominorum cum subditis. A. p. 521. Repraesentatio super inserendo in nume­rum coronalium bonorum loco Dominii Mun­kács Districtu Tibiscano de dato 7. Febr. 1791- A. p. 569. Repraesentatio quoad Czirkveno ct-gaKeso- lutionem novius facta de dato 7. Febr. 1/91- A. p- 596. . 27 7

Next

/
Thumbnails
Contents