Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)

Lector Benevole! Propria, ct aliorum experientia edoctus , cjuanto cum temporis dispendio, in defectu Actorum Comitialium Indicis persaepe recur­sum fieri oportuerit, haud inutile Opus me praestiturum censebam, si ex Actis Comitialibus ab anno 1791* usque inclusive 182^. Au. ctoritate publica Typis mandatis, adaequatos synopticos indices con­fecero, eosque edidero. Non diffiteor equidem, me nonnulla spar- sim e Diariis quoque attigisse, cum interim Acta duntaxat, pro ob­jecto Operati hujus habere constituerim, quemadmodum parte in hac mihi proposita omni studio eo enisus sum, ut cuncta, quae in Actis continentur, adaequate cum designatione Actorum paginae per litte- ras A. p. indigitentur, ita vicissim, haud absque re futurum existi­mavi, si pro facilitatiene eorum, qui nefors recurrentes in respecti- vis Diariis Opiniones, ac diversorum meritorum, prout in Conclu­sum Comitiale abiverunt , concertationes, legere desiderarent, pro ratione Objectorum, numerum quoque Sessionum, in quibus in per­tractationem assumebantur, designavero.

Next

/
Thumbnails
Contents