Az 1846-beli Erdélyi Országgyűlés Jegyző könyve 1-103. iv 1846. szeptember 9. - 1847. november 10. (Kolozsvár 1846)
1846 / 2. ülés
intentio, unica in emolumentum publicum vergens: e benignis propositionibus, Rescriptisque Regiis, ad notitiam Inclytorüm DI). Statuum et Ordinum pervenit, uberiusve elucescet. — (luo ampliorem in gravissimis hisce objectis Inclyti DD. Status et Ordines, maturae consultationis nacti sunt materiem, quove laetiora futurae prosperitatis incrementa ex iisdem universa sibi pollicetur patri i, eo profundiori certe liomagialis gratitudinis cultu veneranda milii est Augustissimi Domini nostri clementia, dum me, cui non equidem voluntas, ast occasio, sincerum suum, Magni hujus Principatus commoda, pro tenuitate virium, promovendi desiderium, facto quoque testandi defuit, honorificentissima sane, sacram suam personam in Comitiis his repraesentantis Commissarii provincia condecorare dignata est; nec enim quidpiam salutare, in commune patriae hujus bonum, e felici Comitiorum horum e- ventu redundaturum existimo, in quo, et me ipsum, legalium desideriorum Inclytorum Dominorum Statuum et 00. coram Augustissimo Throno promotorem, ac interpretem agendo, partem aliquam caepisse, gloriae simul ac fortunae mihi non ducerem. Si consiliorum sapientia, longa experientia suffulta, prudens in rebus gerendis moderatio, assiduo, negotia rite expediendi conatui juncta, debita demum erga summum Principem reverentia, ardenti patriae amori socia, tutissimum secure locandorum salutis publicae fundamentorum praebent vadimonium: nemo profecto est, qui spe non lactaretur firmissima, cunctis his titulis honorandum lectissimum hunc patriae filiorum coetum , sub avitae constitutionis aegide confluentem, nil a se desiderari passurum, quod in saecula consolidandae prosperitatis publicae ratio exposcit, unitisque viribus eo adnisurum, ut, quod favente divino numine feliciter coeptum, ad optatum quoque pari eventu perveniat scopum. Fiducia hac freto non honoris tantum plenam, sed gratissimam simul mihi obtigisse provinciam, lubens profiteor; et hinc, quidquid in me virium est, id totum promovendis, ac secundandis, coram augustissimo solio legalibus Inclytorum DD. S.S. et 00. desideriis ultro devovendo, sat superque felicem me reputabo, si novo nunc patriae hujus accolae, praeter arctissima, quibus Inclytis DD. SS. et 00. obstrictura me sentio, communis erga optimum Principem obsequii, fraternae item concivilitatis vincula, benevolis eorundem affectibus constanter gloriari licuerit. — Második ülés, septemb. 10-kén. IQ Mire királyi főkormányzó o nagynióltósága ekónl feleli: Excellentissime Domine Baro, Generalis Campi Mareschalli Locumlenens, per Magnum hunc Principatum Armorum Praefecte, ac Plenipotentiate Commissarie Regie! Dum sua Majestas Sacratissima fideles hujus Magni Principatus trium nationum Status et ordines ad haec Comitia convocando, iisdem occasionem de negotiis statum publicum concernentibus,avitis institutis conformiter consilia ineundi, praebere dignata est: novum, idque insigne edidit clementiae Regiae, propensionisque erga Magnum hunc Principatum documentum. Sed augent filialis nostrae gratitudinis sensum ipsi tenores propositionum Regiarum, quarum singula puncta totidem sunt sollicitudinis paternae munimenta, et unice constitutionalis nostrae libertatis in eligendis superioribus officialibus exercitium, patriaeque nostrae futuram prosperitatem pro scopo habent. Diffiteri quidem non possumus, objecta comitiali discussioni proposita, spectata tum eorundem varietate, quum etiam merito, majoris esse indaginis, quam ut eorum debitae pertractationi, quaestionum iisdem junctarum solutioni vires nostras pares futuras sperare valeamus; omnem tamen adhibituri sumus operam, ut exspectationi Principis optimi et concivium nostrorum respondere, et adminus intemerata erga Dominum nostrum fide, stricta legum avitarumque consvetudinum observantia, sincera in patriam pietate, indefessoque bonum publicum promovendi zelo, bonorum civium officia explere valeamus,