Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 21. ülés

28 XXI. ÜLÉS I ROMÁN VA I. unam mentem coalitas Nationes pessimis stratagematum technis et irri­tamentis dissipando, graviori barbaris serviendi jugo mancipent, gentem­que toti hactenus Christianitati antemuralein evertant. Confirmationem desiderati Diplomatis pro successione Michaelis Apafi in Principatum quod attinet. Cum is, utpote adolescens quatuordecim annorum perleges (quarum sanctam Generosi Status ducunt observantiam) ante vigesimum aetatis annum ad Regimen non sit adultus: his, a perfidia Tök öly turbatis temporibus neque in rem Transsilvaniae, neque in Patriae bonum ver­gere perbenigne judicavimus, si quidquam ad memoratarum legum trans­gressionem innovari contingeret; proinde minorennis in timore Domini condignis apud Consiliarios intimos, qui commissam habent Provinciae administrationem, virtutibus in spem successionis usque ad annos puber­tatis imbuendus, maturescentium in eo, atque emicantium animi dotum specimina exspectanda, Gratia demum Caesarea Regiaque in Patriae emolumentum benignissime complectenda. Ne vero interea temporis uni­versi Transsilv aniae Ordines suspensis animis haerendi, aut vel mini­mum praeter paternam nostram intentionem ominandi ansam habeant: de sequentibus articulis fideles Status et Ordines in universum, eorumque posteros, quos in omni erga Regiam Coronam Nostram fidelitate persti- turos confidimus, sub verbo Regio et integerrima fide duximus esse as- securandos Primo. In causa receptarum ibidem Religionum, templorum, scho­larum, parochiarum aut introductionis cujuscunque alterius cleri, et per­sonarum Ecclesiasticarum, quam ibi nunc exstant, nihil alterabitur; con­tradictionibus quibuscunque, sive sacri sive profani ordinis, nihil unquam in contrarium valentibus, ita tamen, ut Catholici, propriis suis sumtibus, adeoque citra omne aliarum religionum gravamen, Claudiopoli, in prae­senti devotionis suae loco, sibi Ecclesiam, nec non Albae Juliae tem­plum minus, olim a Christophoro Bathorio erectum, nunc desolatum reaedificent; iidemque Catholici, ubique locorum, si pauci et peregrini sint, privatim; si vero eorum multi, tum publici religionis suae exer­citii, et condendarum Ecclesiarum jure gaudeant, aeque ac aliae in Transsilv ania receptae religiones, tali casu, ubi nimirum in aliquo loco numero praevalent, gaudere consveverunt. Secundo. Confirmamus fidelibus Statibus, omnes Hungáriáé Re­gum, similiter omnium a tempore separatae a b Hn ngaria Transsilv aniae ejusdem Principum Donationes, Collationes, Privilegia, Annales, Titu­los, Officia, Dignitates, Decimas et denique quaevis beneficia ac bona, sive privatis, sive civitatibus ac communitatibus et coetibus, sive cui­cunque ex receptis Religionibus addictae Ecclesiae, Parochiae, vel Scho­lae tam in Transsilv ania, quam Partibus Hungáriáé, in Siculia, et De- brecino praedictis factas et data, etiamsi aliquando ad aliquam Ecclesi­am, conventum vel capitulum pertinuerint; ita ut nemo omnino hac oc­casione in suis bonis, nec per Nos, nec per quemcunque sacri aut pro­fani ordinis virum impetendo aut aciionando tuibetur, sed unusquisque ea, quae nunc habet et possidet, in posterum etiam teneat et possideat, secundum dictas Regum, vel Principum donationes, exceptis iis, si quo­rum Principum donationes ipsi per suas constitutiones abrogassent.

Next

/
Thumbnails
Contents