Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 21. ülés

24 XXI. ÜLÉS IROMÁNYA I. in sensu articuli 20-i anni 1791 -i competenti electione; articulorum item diaetalium, e Comitiis anni 181(1/1 benignae approbationi Regiae substra­torum , et benigne confirmatorum inarticulatione; ac denique operatorum Regnicolarium Deputationum, articulo 04. anni 1791 delegatarum, diae- taliter nondum revisorum, et ad mutata temporum adjuncta accomodan- dorurn, illorum vero, quae nondum consummata essent, quantocius ela­borandorum fine, systhematicarum Deputationum denominatione, et or- ganisatione, aliisque negotiis publicis diaetaliter pertractandis, generalem quoque universorum Statuum et Ordinum trium Nationum Magni hujus Principatus, Partiumque eidem reincorporatarum Diaetam, more con- sveto celebrandam ad diem decimum septimum Aprilis anni millesimi octingentesimi trigesimi septimi in Liberam Regiamque civitatem Cibi- nium indixit. Ad quae Generalia Comitia Nobis frequenti numero con­fluentibus, posteaquam eadem altefata Majestas, in vim effectumque ar­ticuli 2-i anni 1791 -i quo testatum etiam redderet, Suam Majestatem Sacratissimam, populos sibi subjectos, non aliter, quam fide, et lege moderari velle, pro majori constitutionum nostrarum securitate, et firmita­te Benignum Diploma Regium, Sacri Diplomatis Leopoldi Primi, Hungáriáé Regis gloriosae reminiscentiae, anno 1691-0 die quarta Decembris ema­nati, Confirmatorium, loco solitarum asseeuratoriarum Litterarum Regi­arum, nobis fidelibus suis Statibus et Ordinibus ante Homagii praestati­onem, medio Commissarii Sui Regii Plenipotenţiarii, Serenissimi Hun­gáriáé, et Bohemiae Regii Principis, et Archiducis Austriae Domini Ferdinandi Caroli d’ Este, Aurei velleris, et Insignis Ordinis The- resiani Equitis, una insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici, Russici item Sancti Andreae, Alexandri Newszki, et Sanctae Annae pri- inae Classis, ac Regis Siciliae Sancti Ferdinandi, et Meritorum, Han- noverani demum Guelphorum Magnae Crucis Equitis , Generalis Campi Mareschalli, Legionis Equestris Ordinis Hungaricae numeri tertii colo- nelli, ac proprietarii, nec non Generalis civilis ac militaris Guberna­toris Galliciae, in publicis Comitiis extrădări fecisset, nosque illud, velut radicale conventionis inter Principatum Transsilvaniae, et Divum olim Leopoldum Primum qua Hungáriáé Regem, et Successores ex Au­gusta Domo Austriaca Hungáriáé Reges, sponte initae instrumentum, cum maxima animorum exultatione suscepissemus: post praestitum a No­bis in praesentia praevenerati Serenissimi Principis Regii Commissarii Plenipotenţiarii, Sacratissimae Suae Majestati debitum fidelitatis homa- gium, depositoque parte ex altera per praelaudatum Regium Commissa- rium Plenipotentiarium nomine et in animam altefatae Suae Majestatis Sacratissimae, super Juribus, Legibus, Privilegiis, Immunitatibus, et In­duitis nostris, rite, sancte et illibate conservandis Juramento Regio, in­ter reliqua publica, in iisdem Comitiis pertractata, articulum de Hae- reditaria Sacratissimae Suae Majestatis in Magno hoc Transsilvaniae Prin­cipatu successione, Sacri Diplomatis Leopoldi Primi Hungáriáé Regis, per suam Majestatem Sacratissimam confirmatione, receptione homagii a Statibus et Ordinibus, Juramento item per Suam Majestatem Sacra­tissimam medio Serenissimi Principis Regii, Plenipotenţiarii Sui Regii Commissarii deposito, conclusum condidimus, illumque penes demissam repraesentationem nostram dd-o 6-ae Decembris anni 1837-i medio prae­venerati Serenissimi Principis Regii Plenipotenţiarii Regii Commissarii, pro altissima confirmatione, et regia approbatione submisimus; quem Sua Majestas Sacratissima, tenore benigni Rescripti Regii dd-o 19-ae Januarii anni currentis editi, clementer confirmare dignata est, nos quo­que grata mente acceptavimus, Sacratissimae Suae Majestati humillime supplicantes, ut eundem articulum ratum, gratum, et acceptum habere,

Next

/
Thumbnails
Contents