Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 24. ülés
1*2 XXIV. ÜLÉS IROMÁNY!. rum Articulorum, coram Majestate Vestra Sacratissima demisse declarare sustinemus, quod nos eosdem Secretarios Guberniales benigno Diplomate Leopoldino ad duodecim virale Consilium haud numeratos, qua ab officio Regalistas respicere minime possimus, interim Sacro Sancta Majestatis Vestrae Sacratissimae jura quoad denominationem Regalistarum de lege competentia co- arctare nullatenus praesummentes sponte agnoscimus, quod Secretariis Gubernialibus lege requisitis qualitatibus praeditis benignas Litteras Regales impertiri, a Clementia Majestatis Vestrae Sacratissimae pendeat. 1 -to. E potiori nobilitate integras familias, e quibus Rega- listae in sensu legum denominandi veniebant, simpliciter praeteritas esse, eo majori cum sollicitudine cernimus, quo certius sciamus, plura inter eos numerari Commembra lege requisitis qualitatibus provisa , et ad promovendum Principis et Patriae commodum apta , dum ab adverso ex aliis familiis potiorum nobilium fere singula individua Litteris Regalibus ad Comitia vocata esse comperiantur. 5- to. Majorem his omnibus sollicitudinem in nobis excitavit, quod plures e Patriae filiis lege requisitis qualitatibus conspicui , antehac etiam ad Generalia Comitia Litteris Regalibus convocati, inpraesentiarum e numero Regalistarum exmissi sint — Fatemur Sacratissima Majestas , quod sub paterno glorio- soque Domus Austriacae Regimine primus hic sit casus, ubi denominati Regalistae, ante legalem convictionem, quam non nisi in poenam demeriti cujuspiam luere deberent, hoc officio, et jure in legislationem influendi frustrati sunt. — Cum autem Decreti Trip. Part. I-ae Tit. 9-o — Approbatar. Const. Part Ill-ae Tit. G-o statutum sit, quod nemo nobilium nisi citatus, ordine judiciario convictus condemnari possit — Articulo 25-o anni 1791. de officialibus in servitio publico constitutis inauditis ipsis, ab officio non amovendis cautela imposita sit, sacri Diplomatis Lco- poldini puncto 4-to etiam Status et Ordines benigne affidati fuerint, quod in Comitiorum, suffragiorum libertate juxta morem usitatum conservabuntur, non tantum confratrum nostrorum citra demeritum ipsorum e numero Regalistarum factam exclusionem dolere, imo nostram etiam sollicitudinem in eo conceptam : quod libertas suffragiorum, quae si non unica, certe prima est independentiae Comitiorum conditio, in crisim vocata sit, demissis coram Majestate Vestra Sacratissima precibus exponere necessitamur. 6- to. Intime desuper persvasi, quod robur et tranquillitas Principatus hujus a quatuor lege receptarum Religionum juris aequalitate summopere dependeat, quodve haec reciprocitás juriuin Constitutioni nosrae avitae irradicata maxime in coordinatione corporis legislativi sit observanda, non sine anxia sollicitudine e menţionata Regalistarum consignatione perspeximus, aequalitatem hanc juris Religionum haud observatam fuisse, dum in praesentibus Comitiis plures ex una Religione numerantur Regalistae, quam e reliquis in concreto.