Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 2. ülés
II. ÜLÉS’ IROMÁNY I. stent. Tandem vero post exceptum per Dilectionem Vestram in Persona Nostra fidelitatis homagium, Dilectio quoque Vestra tanquam delegatus ad hunc actum Regius Noster Plenipotentia- rius Commissarius, Juramentum Regium, in conformitate praeexistentium eatenus legum, juxta hic adnexam formulam, in animam Nostram, deponat. Absentes vero Nobiles, universus- que diversarum in Transylvania Religionum Clerus, ac alii Cives et Incolae, in suis Comitatibus, Sedibus, Districtibus, Civitatibus, Oppidis, ac aliis Principatus locis, consveta modalitate fidelitatis homagium praestent. Instrumentum denique, super praestito homagio, in his Comitiis, sub solita authentia, et trium Nationum sigillis conficiendum, et subscriptionibus, sigillisque eorum, qui Juramentum fidelitatis deposituri sunt, muniendum, Nobis consveta forma, et modalitate, submittatur. Alterum indictorum horum Comitiorum objectum est, ut pro jure liberae electionis, quod iisdem fidelibus Statibus et Ordinibus, ad restaurationem cardinalium, in Regno Officiorum in sensu Articuli 20. 1791. competit, ad munia cardinalia, caete- raque Officia diplomatica, quae a longiori tempore vacantia reddita, benignisque Resolutionibus Regiis, provisorio modo, suppleta sunt, candidatio, mox post nuncupatum fidelitatis Juramentum , ante quasvis itaque alias deliberationes, ea , quam tanti, ad prosperitatem publicam, momenti negotium, legendorum Magistratuum exposcit, providentia, instituatur, Nobisque, pro benigna denominatione, absque mora, substernatur. Tertium: ut benigna Rescripta Regia, super Articulis e Comitiis anni 18tf benignae approbationi Regiae substratis, a- liis item demissis Repraesentationibus, elargita, more solito, publicentur, et Articuli, sanctione Regia stabiliti, in legum tabulas , referantur. Quartum demum est: ut pro operatis Regnicolarium De- putationum, Articulo 64. anni 1791. delegatarum, diaetaliter nondum revisis, ad mutata temporum adjuncta accommodandis, illis vero , quae nondum consummata essent, quocyus elaborandis, e gremio suo, Deputationes eligant. Qua in re,pro ea, quam a Divo Genitore Nostro haereditate accepimus paterna de sorte contribuentis plebis sollicitudine, volumus, ut per illas , praecipua plani super Urbariali regulatione, servitiorum, et praestationum colonicalium , Articulo 27. 1791. attacti ratione habita , manuque huic prae caeteris admota, idem quantocyus ita elaboretur, ut desuper in proximis Comitiis, primum, ac subinde , caeterorum etiam operatorum objectis via Comitiorum decerni , providaeque in salutem publicam, ulterioremque communis felicitatis efflorescentium, sanctiones ferri valeant. Iromdny 2 5 V i r