Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 21. ülés

3G XXI. ÜLÉS’ IROMÁNYT. ionelii et Proprietarii; nec non Generalis Civilis et Militaris Gu­bernatoris Regni Galliciae, tanquam Regii ad haec Comitia de­legati Commissarii Plenipotenţiarii, in ductu Articuli 4-ti anni 1701. deponendo, quam vero pertractandis aliis etiam publicis negotiis, more consveto celebranda, ad diem decimam septimam Mensis Aprilis anni 1837. in Liberam Regiamque Civitatem Cibi- nium indixisset atque praelibatus Commissarius Regius Plenipo- tentiarius in Sessione nostra Comitiali die decima octava ejusdem Mensis Aprilis celebrata comparcndo, prius Benignum Rescriptum Regium super celebratione praesentium Comitiorum emanatum, subseque autem Benignissimum Diploma Regium Coniirmatorium, Sacri Diplomatis Regii Leopoldi Primi Hungáriáé Regis glorio­sae reminiscentiae anno 1691. in securitatem Jurium, et Consti­tutionum Principatus Transylvaniae elargiti, et anno Millesimo septingentesimo nonagesimo primo, sub Numero 2-do inarticu­lati, in sensu ejusdem Articuli 2-di loco solitarum assecuratoria- rum Literarum Regiarum, ante Homagii praestationem publice perlegi fecisset et extradedisset, Nosque illud velut Conventio­nis inter Principatum Transylvaniae et Divum Leopoldum Pri­mum qua Hungáriáé Regem, ejusque successores Hungáriáé Re­ges initae radicale Instrumentum, fidei quoque Regiae Sacra­mento, juxta formulam Articulo I-mo anni 1791. insertam, et in ductu Benignae Resolutionis Regiae ddto 31. Julii anni 1791. ad Repraesentationem Statuum et Ordinum Principatus Transylva- niae et Partium eidem reincorporatarum ddto 18-ae Mensis Octo­bris anni 1792. submissam desiderio Statuum conformiter emana­tae, perque Status et Ordines, anni 1795. acceptatae, modifica­tam post praestitum prius a nobis Homagium medio Serenissimi Domini Principis Regii praevenerati Commissarii Regii Plenipo­tenţiarii, in animam Sacratissimae Suae Majestatis deposito ro­boratum , pro nostra, charaeque posteritatis nostrae securitate cum maxima animorum nostrorum exultatione, et communi om­nium nostrum consensu suscepissemus — Paternam hanc Suae Majestatis pietatem debito fidelitatis , et aeternae gratitudinis Testimonio promerituri, juxta formulam Novellari Articulo 4-to anni 1711. praescriptam , et per Serenissimum Dominum Princi­pem Regium Commissarium Plenipotentiarium nobis exhibitam solitum fidelitatis Homagium , magna promtitudine et exultantibus animis, solennique ritu deposuimus, subscripsimusque universi. Super qua quidem fidelitatis nostrae Sacramenti depositione prae­sens Instrumentum Nationalium Principatus hujus trium Sigillo­rum appressione , propriis manuum nostrarum subscriptionibus, et sigillorum singulorum appositionibus roboratum et communi­tum Sacrae Caesareo Regiae Majestati Domino Domino nostro Clementissimo praesentandum, in tesseram et testimonium per­petuae devotionis et subjectionis nostrae exhibemus» In Libera Regiaque Civitate Cibinii, die vigesima tertia Mensis May. Anno Millesimo octingentesimo trigesimo septimo. ( Cotuum. L. S. ) Siculorum L. S. )

Next

/
Thumbnails
Contents