Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 15. ülés
XV. ÜLÉS’ IR O MÁNYI. 25 Dacias , introduci non bimus. Decimo tertio. ct aha apud ipsos inusitata exactionum genera curabimus , vectigalia aut tricesimas non augeDecimo quarto. Siculi genus hominum bellicosissimum ab omni Tributo ab omni hybernorum aut aestivorum molestia, a decimis et praestationibus ratione bonorum, quae cum onere insurgendi possident, velut hactenus, ita in posterum sint penitus exempti. E contra pro tuenda Patria propriis impensis militare obstricti permaneant, non tamen subintellectis rusticis vel jobbagionibus Siculis. Decimo quinto. Liberum sicuti sub Principibus fuit, quaestum sive commercia rerum omnium concedimus, benigne volentes, ut et Nobilium praerogativae ac Privilegia hoc in passu observentur. Decimo sexto. Decimas etiam consvcta hactenus apud ipsos Arenda redimi solitas, Dominis Terrestribus relinquemus , Arenda tamen Fisco reservata. Decimo septimo. Magnis et non necessariis Praesidiis partim ex Militia indigena instruendis et ex Nostro Aerario alendis, Provinciam non onerabimus. Generalem tamen et Caput germanum illis praeficiemus, qui reciprocam cum Gubernatore, Consilio Status et Generali Militiae Transylvanicae in omnibus negotiis bellicis cor- respondentiam habiturus , aliis ad praedictum Statum aut Gubernium pertinentibus, se non ingeret. Decimo octavo. Tollimus a Saxonicae Nationis et totius ubique miserae plebis cervicibus per abusum inveteratam gratuitam viatorum cujusvis generis vel conditionis victitationem, equorum ac omnis generis jumentorum angariationem, et quartiriorum , aliosque similes praesertim in dictam Saxonicam Nationem a viatoribus hactenus exercitos abusus, clementissime svadendo et jubendo, ut Postae remissa prius ad Aulam Nostram informatione, a Consilio Status, diversoria vero pro benevole recipiendis, justa pecunia et pretio cibandis itinerantibus, a dominis terrestribus et Civitatibus constituantur. Nos itaque, qui pientissimum Regii muneris Nostri exeeu- turi Officium , universorum et singulorum Fidelium salutem , commune bonum, tranquillitatem publicam , rei christianae incrementum , et charissimam Transylvaniam nulla Deo opitulante Iromány 7