Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 15. ülés

XV. ÜLÉS’ IROMÁNY I. 23 u i n t o. In omnibus sive ad Politiam, sive Justitiam vel Oeconomiam administrandam necessariis Officiis, utemur indigenis Transyl- vanis , Hungaris nempe, Siculis et Saxonibus, nullo habito Reli­gionis respectu, neque exterae Nationes , aut quae Nobiscum ab illis inter exteras et inhabiles dignoscuntur, ad honores et mu­nera , quotiescumque ea vacare contigerit praevalebunt , salva tamen Nostra cum illorum consensu ad recipiendum aut non re­cipiendum in matriculam commendatione. Sexto. ßonis ob defectum prolium, aut notam infidelitatis ad Fi­scum Regium devolvendis, bene meritos Transylvanos, Hunga- ros nempe, Siculos et Saxones indigenas, non attento Religio­num discrimine propensi erimus dignari. Illa vero Privatorum bona, quae armis Nostris occupata sunt ab hostibus, antiquis possessoribus aut eorum posteritati ex mera benignitate Regia restituentur, ad quem finem alicui Tribunali in Transylvania, aut Nostro Belliduci, ut visis instrumentis, quod justum vide­bitur decernat, in hoc speciali casu ex commissione Regia be­nigne committemus. Septimo. Supremum Status Directorem Nostrum pristinis tempori­bus Vajvodam dictum, vel ejus vices gerentem ex indigenarum Transylvaniae Nobilium ac Procerum Nostrorum numero, sive ca­tholicae, sive alterius ibi receptae Religionis fuerit, si fideli­tate et meritis praepolleat, summemus; idem quoque de mune­re Generalis Militiae Transylvanicae, Cancellarii Supremi, Con­siliariorum Intimorum, Comitum Supremorum et Capitaneorum inter Siculos, Magistrorum Protonotariorum, aliisque dignitati­bus antea solitis, observabitur. Et haec Octavo. Cum tali modificatione clementissime largimur, ut Guber­natoris, Summi Militiae Transylvanicae Generalis, Cancellarii, Intimi Consiliariatus , et Protonotariatus Candidatos, si quando similia munia resarcienda venerint, Nobis ad confirmandum prae­sentent, ut tanto tranquillior diversarum Nationum Status per­sistat, periculosae machinationes aut ambitus exulent, atque omnium animis concordi desiderio salus publica pro optimo Re­giminis fine, in quem colliment universi, haereat radicata.yuod autem ad alios Officiales attinet ; nempe Judices Regios inter Saxones et Siculos, Judices Nobilium, Vice Comites in Comita­tibus, Judices , Consules et similia Officia in Civitatibus et Op­pidis, quae per liberam Communitatum electionem apud ipsos /

Next

/
Thumbnails
Contents